Annus
2 0 0 7


Bis Antonium Blair percunctati sunt vigiles

Antonium Blair bis interrogatum in idem



Inquisitione corruptelae iterum habita iidem percunctati vigiles, secunda testimonia Primarium Ministrum sponte honesteque dedisse ferunt, -sine suspicione sc. facinoris sed primum in memoria Britanniae causa criminali citatum testem.

Iam quosdam e proximis Antonii B. adiutores custodia regni interceperat et sub cautione dimiserat suspectos coniurasse obstructa iustitia, occultisque litteris electronicis vel alio documento ancipiti deleto, quo indicarentur venalitatis nobilitatis titulis forte attributis Britannicis quibusdam subiectis pro donativis factioni suae sive Laborismo factis.

Id enim apud Britannos illicitum habetur, si quis accepto argento dignitates distribuat. Ipsa factio Laboristica pollicita erat debellare in re publica quasdam magistratuum corruptelas. Itaque partium adversarum factio sive Conservatores, accepta repentina interrogati ministri fama, obiurgandi occasionem nancti, eundem lacessebant, rem publicam cui praesit ille paralysi affectam opinantes, "ubi miramur", -ut aiunt-, "quo modo primarius minister in munere maneat suo".

At ille, paulo post secundum colloquium coram Scotland Yard percunctantibus diurnariis respondit sibi non esse hoc tempus abdicandi a magistratu idoneum, immo esse malum, donec inquisitores concludant inquisitionem de suis adiutantibus apertam. "Adhuc" –inquit– "paululum oportebit vos me tolerare ferentes".

* * *

*

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae