Cave diem tuam natalem
Cave diem tuam natalem!
Dies natalis, aut potius
tempus anni, cum nascimur, magni momenti est sanitati nostrae!
Quis ita dicit? Hippocrates, qui neminem se medicum nominare
posse putabat, nisi astrologiae peritum? Rufolphus Steiner, pater-conditor
doctrinae anthroposophiae? Aut fortasse astronomi praeclari,
sicut Nicolaus Copernicus, Tycho de Brache, Galileo sive Iohannes
Kepler, qui omnes procul erant ab astrologiam spernedo? Minime hi,
dicunt tale autem auctores novissimae editionis "New
Scientist", biologiae hodiernae viri peritissimi.
Astrologi, ut scimus, ad motus stellarum animum vertunt,
scientistae nostri tamen ad unam tantum stellam - Solem. Nam,
aiunt, omnino aliter se homines gerunt mensibus hiemalibus, cum
deficiat Solis lux, et aliter aestate, plena in luce solari. Haec
certe non iam est astrologia disciplina, sed potius
chronomedicina, cuius praecursor tertio decennio vicesimi saeculi
psychologus Helvetus Moritz Tramer erat. Notavit ille homines
hieme - rectius: inter Februarium et Aprilem mensem - natos multo
saepius quam alii schisophrenia premi. Chronomedici hodierni
explicant id defectione lucis Solis maxima parte temporis, cum
homines illi in utere matris manebant; tunc corpus matris, sicut
omnium in semisphaera boreali viventium, minus solito producit
vitaminae D, quae vitamina formationi cerebri infantis maximi est
momenti. Plus tamen solito tunc, at praecipue hieme multa,
producit corpus hormonis melatoninae (quod hormon tempus
dormiendi et vigilandi apud mammalia curat), quam ob causam
systema nervorum infantium minus immune reddita esse possit.
Maxime ergo nimietate melatoninae in praenatali vita afflictantur
homines inter Aprilem et Iunium mensem nati - hi proniores alium
sint ad conamina suicidialia.
Inter Septembrem autem et Decembrem nati saepius aliis pavore
panico (i.e. sine ulla causa rationali eveniente) anguntur,
saepiusque in morbum alcoholismi cadunt (quae ultima regula ad
viros solos, et minime feminas, adhiberi potest; adhuc nescimus
huius rei causam). Eorum enim vita praenatlis erat abundantiae
lucis calorisque plena (etiam si ipsi id sentire non valde
poterant), dum primi menses eorum vitae mundanae ad tempus
spectaverunt defectionis gradualis Solis lucis. Hi omnes quasi a
Catullo in porta vitae salutantur, declamante: Fulserunt olim
candidi nobis soles! Nimirum, inter pocula adultes effugiunt!
Scripsit Nanompouphos m. Septembri natus
|