vinifures
Vinifures ad portas!
Non erat id "furtum
saeculi": nemo mortuus vulneratusve, nec singula glans
pistoliis latronum emissa (re vera nescimus, an hi omnino armati
essent). Etiam pretium praedae - merces cuncti valoris circiter
centum milium dollarium - sane non par sit huius eventi loco:
oppido scilicet Atherton Californiae, media in via inter San Jose
et San Francisco, ubi multi magi computatrales Convallis Siliceae
necnon mercatores locupletes rerum computatralium habitare solent.
Res tota ne ad acta diurna certe pervenisset, nisi rerum raptarum
genus: vina luxuriosa Gallica et Californiana, quae ad peculiares
annos optimae vindemiae spectant.
Fures spreverunt collectionem horologiorum
manualium necnon computatrum portabile novissimae generationis.
Reliquerunt intacta etiam permulta vina mediorum (i.e. non
optimorum) sive annorum sive generum. Non prateriverunt tamen
lagoenam magnam (sesquilitrae) bordeaux Château Pétrus anni
1959, quod genus in auctionibus 11 milibus dollarium per lagoenam
traditur. Nec manus abstulerunt a pretiosissimo, licet iuveni (2002)
cabernet familiae Jones, qui vinicolae in convalle Californiana
Napa vineas tenent. Medium pretium lagoenarum e domo hac
Athertiana ereptarum tria milia dollarium esse putatur.
Furta vinorum luxuriosorum calamitas nova
Californiae necnon aliarum civitatum USAe fiunt - docet
diurnarium „International Herald Tribune” detector Joseph
Wade, cui hoc furtum novissimum investigandum est. Assentitur ei
Daphne Derven, vinorum ciborumque perita: Sicut apud Aztecos
socolata, apud nos vinum nummus validissimus fit. Alia
calamitas sunt imitationes vinorum ad peculiares annos
spectantium, ita ut vino novissimo repleta lagoena pro vino
veteri ab emptore putetur. Fures imitatoresque ad agendum allicit
ipse mercatus vinorum luxuriosorum, citissime ultimis in annis
evolvens: ita cum anno 2005 in auctionibus Americanis necnon
Europae Occidentalis vina haec pretio 166 milionibus, tum anno
sequenti iam 240 milionibus dollarium venum iverunt (inter quae
etiam maxima in historia mundi vini emptio: 50 cistae lagoenarum
Mouton Rothschild A.D. 1982 pretio 1,05 mln USD in domo
auctionaria Londinensi Sotheby’s venditae).
Rebus ita stantibus, non mirum videatur plures
pluresque vinorum collectores cellaria sua variis claustris
electronicis his diebus instruere, nec procul absit tempus -
secundum saltem Evanem Goldenberg, artis merces protegendi
peritum - cum lagoenae ipsae instructae sint cubis electronicis,
quorum usu a furibus raptae de satellitibus reperiri possint.
Verisimiliter etiam Interpol mox archivum tenere cogetur, ubi
vina rapta pretiosissima - sicut nunc picturae artificum veterum
- inscribi debeant. Donec tale archivum internationale habeamus,
fures fere incolumes auctionibus interesse possunt.
Festinandum est, nam mox habebimus editionem
publicam anni 2005, cuius "plebea" quidem vina, ut
exempli gratia Château Latour, octingentis per lagoenam
dollariis venum praebeantur.
Scripsit Nanompouphos
|