Hugo Chavez extraordinarium imperium
Hugo Chavez extraordinarium imperium init
Imprimis nuntiat vastam illam copiam petroliferam Venetiolanam, deinde industriam vis electricae producendae nationi subiectum iri. Postremo adoritur Georgum Bush et Iohannem Negroponte, quos scelestos belli gerendi appellat.
Vidistine aliquem Hugo Chavez audaciorem post legis sanctionem, qua suopte potest arbitrio gubernare Venetiolam, cuius iam nomen mutatum iri demonstrat, quippe quae ex "Estados Unidos de Venezuela" vocabitur "República Socialista de Venezuela", neque imperium petrolei penes peregrinos, neque vim electricam fore dictitat, necnon mittit missile dictum adversus Georgum Bush, quem decere affirmat a munere abdicare suo quod sceleratus aliquis ex bello sit ?
Praeterea provocavit "G. Bush dictatorem" nominatumque subsecretarium a Statu, Iohannem Negroponte, ut interveniant Venetiolae: sese paratum ad defendendam esse. His aliisque dictis effecit, ut Americanis gravior, reliquis levior aliquis esse videatur; etenim peracta septimana dixit se statim expulsurum legatum eorum, William Brownfield, nisi desiverit se in res Venetiolanorum internas intrudere.
Pergit autem pro populo Americano frequenter orare, ut liberetur a Georgo B. praesidente; eidemque populo (nam negotia sunt negotia) vastam petrolei vim quotanis exportat.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|