Australia
Homo interfector mammalium Australiae?
Non caelum celerrime mutatum sed hominem fuisse necatorem
mammalium magnorum Australiae ante circiter 45 milia annorum
monstrant inventa palaeologica reccentia - nuntiant acta scientifica "Nature".
De ossibus agitur anno 2002 repertis a
studiosis professoris Gavin Pideux (e Museo
Australiae Occidentalis, Perthiae) in planitie Nullarbor Australiae
Meridionalis (locus exactus inventionis adhuc, ob timorem
latronum, publice non divulgatur). Quae ossa continent inter alia
etiam fere intacta duodecim sceleta thylacoleonis carnificis,
id est maximae proceritatis leonis marsupialis (i.e. marsupio
praediti, ut mos est etiam multis hodiernis mammalibus Australiae).
Quibus accedunt sceleta octo adhuc ignotorum generum halmaturi (Anglice:
kangaroo), inter quae genera est quoque halmaturus altitudinis
trium metrorum, deinde ossa dromornis Stirtoni, quae
avis sit maxima omnium in toto orbe terrarum olim hodieve
viventium (pondere ca. 500 chiliogrammatum), deinc diprotodonis
optati, qui herbiphagus similis rhinocero hodierno nostro
fuisse putatur.
Haec omnia sceleta ossaque inventa sunt in praeruptis cuiusdam
speluncae - omnia supradicta animalia creduntur casu illuc
cecidisse statimque postea ob ictum in fundum saxeum speluncae
mortua esse. Spelunca aperta erat per circa decem milia annorum
aliquando inter 800 000 et 400 000 ante annos, postea os eius
lapidibus obtecta est, quod factum sceleta ab aere umoreque
intacta servavit.
Ubi tamen argumentum mammalia magna (Anglice:
megafauna) Australiae ab homine, non a caeli perturbatione esse
exscissa? Accurata investigatio ossum monstrat haec genera
mammalium tempora siccitatis maximae supervivisse, quae tempora
multo graviora eis essent quam perturbatio caeli inter 50 et 40
milia ante annos habita, quae mutatio temperiei effectum erat
motuum molis glaciatae septentrionalis. Si ergo non siccitas
recens necator mammalium erat, homo eum fuisse debet, qui eodem
tempore ad insulam Australiam primum pervenit.
Repertum professoris Prideaux nonnulli collegae eius lapidem
Rosettaneum disciplinae palaeontologicae nominant, in memoriam
revocentes lapidem, ubi isdem textus Graece et Aegyptice
inscriptus clavem Aegyptologis dedit ad hieroglyphos
intellegendos.
Scripsit Nanompouphos
|