Zeus iterum adoratus Athenis
Zeus adoratus iterum Athenis
Olim, homines adorantes numen
e situ templorum pulsi erant.
Per deos immortales, perque novas Graecorum leges, antiqua licet adorare numina. Aliqui XII deorum sequaces ausi sunt apud Athenienses in aedibus Iovis celebrare ritum.
Nemo illis obsistere valuit, quorum causa est in religionis legalis sive " officialis " statu, quem iuris prudentes facto iudicio anno exeunte 2006 tribuerunt, Ecclesiae orthodoxae individui obiectantibus quod adoratores "sint homines miseri, et in cultu religionis degeneratae mortuaeque consistentes".
Caerimonia vero facta est multis curiosis armatos observantibus vates, qui dixerunt eam libertatis demonstrationem atque iuris esse sui. Cumque armaturas deponerent suas, in desideratam orbis terrarum iuravere pacem.
Anno Domini 2003, Olympicorum isti cultores deorum, albis vestitibus insigniti, illicitum ritum fecerunt in templo Vulcani (Hephaisti), quod ibidem sub arce antiqua, sive Acropoli, situm est. Tum vero per custodes loci, aliosque mortales qui dant operam ministerio a Cultura, tamquam vulgus profanum reiecti sunt.
Homines Graeci ius atque libertatem habemus -dixit hodie Dorottea Pepa, alta sacerdos- colendi deos. Praeterea nos non aliud quaerimus, quam quod Druidum Britannorum nova propago, quodque Thoris cultui in Dania nuper obtinuere professi: quibus quidem datum est a magistratibus ius faciendi nuptias, necnon baptismata et funera antiquis suarum religionum celebrandi ritibus.
Quod si numina istius fidei pergunt aliquid esse, debent in Olympo esse laetantes quod fidelibus suis cultum agere permittatur. Ceterum parari videntur eorum inimici mortales, ut resurgentibus Graecorum deorum religionibus adversentur.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|