Annus
2 0 0 7


Barack Hussein Obama praesidentatum praetendit USAnum

Barack Hussein Obama
praesidentatum praetendit USAnum


Ianauarius 20 An. 2007

Apud populum gratia multa illi est, habeturque serius rivalis in rei publicae ambitu. Quaestio autem restat una: num Americani Septentrionales accepturi sint praesidentem atavis editum Afris nomenque parem Saddamo, cognomenque similem Ben Laden.

Cuius nominatio in candidatis pro Partibus Democraticorum competentibus ex anno peracto (2006) erat cognita, tamen, cum dederit clara signa voluntatis pro praesidentatu competendi, miraculo vel potius scandalo fuit, cum The Washington Post et The New York Times magna de eo verba facerent, opinantibus editoribus (et summis pontificibus comitiorum) "toti rei publicae atque rigidae Washintoniae eum virum verae renovationi fore".


Hic cum inclita domina de Clinton
Obama partitur auspiciosam libelli faciem.

Neque mirum. Nam Obama, praesens Senator civitatis Illinois tuendae, insolita aetate iuvenis (45 annorum), honesta facie, aurae popularis plenus, acri prorsa oratione, rationibus directis progresui maturando, Keniano patre natus, in insula Hawai eruditus, apud Indonesiam educatus, haud albo vultu nationes diversas evocante, praeterea multis litteris, clarus distinctusque habetur, qui, cum sit adeo singularis candidatus, possit fieri futurus praesidens Statounitensium, -quorum hodiernus Georgus Bush bellum Irakicum promovet, -ille et hoc bellum et omnia bella se odisse praedicat.

Sed inter eius rivales comitiis potiundis nobilissuma illa domina Hillaria de Clinton futura est. Satis experta mulier ut regat Albamque Domum Remque Publicam suorum. Quae, dum maritus eius inter mendaces a Senatu iudicabatur, ipsa visitabat orbem ob representandam suam apud populos nationem, incolumi vultuque animoque; aliosve magistratus exercebat. Itaque nonnullis electoribus Obamae competitio pro praesidentatu aliquanto praematura videtur.

NB: Sunt quibus tantum aetas et nomen obstat.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae