Annus
2 0 0 7


Draculae castellum venditur

Draculae castellum venditur
aliquot millardis euronum

Castellum Draculae modo liberatum,
et dominis redditum est in anno 2006.

Ex urbe Bucarest per AFP nuntiatur Castellum illud Branense
-sive Draculaense- 60 milliardis vendi, Conciliumque provinciale studere ut emat monumentum nationale.

Eius Concilii praesidens, nomine Aristotelis Cancescu, recognoscit Branense castellum esse magni momenti ad industriam turisticam regionis in media Romania iacentis. Quinque igitur viris creatis, qui negotium curent, instante septimana consilium comparandi castelli pensabitur.

Anno D. 2006 ineunte, Dominico de Habsburgo, 68 annorum viro eidemque nepoti reginae Romanianorum Maríae Saxonae, castellum restitutum est; quum, 58 iam peractis annis, a participibus regiminis comunistarum esset sequestratum. Tum -2006 ineunte anno-, Domenicus H. fecit pactum coram ministro a Cultura, ut castellum uno saltem triennio permaneret museion, atque soli rei p. Romanianae vendendum promitteretur. Tamen, circa idus decembres eiusdem anni, Dominicus H., mutato consilio, vendendi utique voluntatem ostendit, ad Conciliumque Brasoviensium provinciale litteras in eam sententiam retulit.


Comes Vlad Dracula ex Transilvania
quem fama est Principem esse Tenebrarum

Minister ipse a Cultura Cultibusque, nomine Adrianus Iogorlescu, pretium 60 milliardorum a Dominico petitum aestimat esse " impudicum atque immodicum pro vera aestimatione rei ". Eiusdemque arbitrio, castellum, quamvis nobile, 25 milliardis euronum aestimandum esse videtur.

In Brasoviana provincia aedes Draculae peregrinationum apex sunt, quod peregrinis circiter 500.000 quotanis allectis frequentantur, supra quam milliardo euronum ingrediente capsis. Famam debent suam crudeli cuidam principi Romaniani, XV florenti saeculo, nomine Vladislao III Draculae, sive Vladislao Impalatori; cuius modus vivendi, horrore caede sanguine cruciatu plenus, Draculae personam scribenti Irlandiano Bran Stocker inspiravit .

Constructum fuit in anno 1212 ab equitibus Ordinis Teutonicae, et in aetate media deservit ad custodiendam viam quae de Valaquia fert ad Transilvaniam. Anno autem 1920 castellum donatum est ab incolis Brasovianis reginae Maríae, quae mansionem suam aestivam ibi posuit. Praeter aedificium principale, alias tres cammeras monumentum complectitur, necnon praemagnam aream ( 7.000 2 ) et artis saeculi XIV opera collectanea.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae