Niponum gallinae comprobantur
Niponum gallinae probantur
viru aviarii morbi contactae
Experti Nipones speciali vestitu
aves Influentiae suspectas inspiciunt.
Probatio biologica demonstrat
propaginem esse virulentissimam.
Biologici Nipones affirmant virus H5N1, quod morbum aviarium liberat, peracta septimana repertum, esse letale.
Priores probationes demonstraverant virus istud continere N1, quo distinguendum est ab ea minus funesta propagine H5N2.
Veruntamen, altera probatio bilogica sub normis Internationalibus agenda est, ut pro certo haberi liceat, quam damnosa et venenosa sit, quando non omnes species propaginis H5N1 aequales sunt, sicut aestimant earum reum periti qui dant operam rei p. Niponum.
aviariae gravedinis sive Influentiae virus
Martis die, octo aves injecto viru de avibus mortuis in ea villa extracto, morbum concepisse, febrim habere, gravescere constat, quae postremo die Iovis demortuae sunt; quo corroboratur ea opinio esse virus valde virulentum.
Posterioribus geneticae probationibus scientiae indicabitur, ut periti Sanitatis Animalium debeant interpretari documenta quae sumpserunt de avibus infectis, atque in quadam villa ad meridiem Insulae repertis, -sicut vulgavit ministerium ab Agricultura Sipangi.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|