Duo diurnarii Mauritani evitant carcerem, sed liberi non sunt
Mauritani diurnarii vitatis vinculis
graves utique poenas dabunt.
Hebdomadarius libellus Nichane
Diurnarii, qui propter quasdam facetias in libello editas erant accusati, perfecto iudicio, multam indulgentiam et mulctam pecuniariam senserunt. Editori temporaliter silendum.
Scriptores illi duo accusabantur libelli " difamatorii " adversus religionem et regnum (sive adversus regnum religionis), iudicio quod hodie conclusum est, Procuratore generali postulante ut sacrilega illa ephemeris in perpetuum claudi, et in carcerem 5 annorum impii scriptores ire iuberentur.
Sed secundum aequabiliorem sententiam iudicum, hodie propositam, -quoniam constat utique illos in libello hebdomadario "Nichare" vulgaria commemorasse dicta, quae ioculariter de Religione, de Regimini deque Sexu in Maroco feruntur-, tres in vinculis annos, cum remissione poenae, necnon gravem mulctam (7200 euronum per capita), solvere debent. Editores vero duorum mensium interdictionem patientur, ne libellum illum, quem adulescentes Marocani cum voluptate legere dicuntur, proferant.
Quae res incepit tota, cum islamistae indignati reclamaverint maiores erga religionem et Prophetam reverentias, et editor symbolarum culpabilium obtulit excusationes publicas eis, qui offensam factam putaverint. Neque enim opinio scriptoris repraesentat conscientiam editorum…
Iam vero iudicium conflatum erat, mirantibus multis, quod in Maroco, natione apud Arabes liberrima voce, talia facinora fieri non credendum videretur. Poena tandem imposita facetiosis declarat quam longe se habeat Marocum a libertate ridendi Occidentalium, ubi quae cupias ridere, et quae rideas edere licet.
Ceterum in regno regis Mohamed VI sentiuntur, ex altera parte, vis et continua exercitatio eorum, qui religionis causa putant esse tollendum quemlibet aliter sentientem, neque deesse videntur ii sectarii vel siccarii qui usque inmolationem suam libenter suscipiant. Mirum ergo nobis et gratulandum est, quod minorem isti quam potuissent poenam acceperint.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|