MINISTER CROATUS PHOTOGRAPHATUS EST UNA CUM ACCUSATO CAEDIS SERBORUM
CROATIA: MINISTER PHOTOGRAPHATUS UNA CUM ACCUSATO
CAEDIS SERBORUM
Apros venando minister munus amisit
Minister rerum internarum
Croatiae Ivica Kirin munere se abdicavit postquam ephemerides
huius terrae publicaverant photographemata monstrantia eum apros venantem una cum Mladen Markac, qui
est a Tribunali Hagensi accusatus caedis civium Serborum et in
custodia libera, donec lis finietur, manere
deberet. Una condicionibus, quibus Tribunal Hagense - id est
Tribunal criminibus investigandis in quondam Iugoslavia
perpetratis - ei patriam repetere permisit, erat eum sine sui
permissione domum eius in urbe capitali Zagrabiae numquam
relicturum.
"Ego... veniam peto apud omnes, qui se percussi sentiant
hoc meo facto" - scripsit Kirin in litteris, quibus de
abdicatione muneris publice nuntiavit.
Markac (quem in prima sessione litis Hagae Comitum
photographema hic monstrat), aetate nunc 52 annorum,
accusatur caedis civium Serborum anno 1995 tempore liberationis a
Croatis regionis Krajinae, quae regio annis 1991-95 in dicione
separatistarum Serbicarum manebat. Anno 1995 Markac moderabatur
agmina specialia biocolytarum, quibus plus quam150 cives Serbi
putantur occisi tunc esse. Markac sua sponte Hagam Comitum venit,
cum a Tribunali accusatus est anno 2004. Postea ei a iudicibus
manere in custodia libera Zagrabiae licitum est.
Nunc ob violationem condicionum custodiae iudices Hagenses
revocaverunt Markac in carcerem Scheveningen Batavicum.
Venatus ministri rerum internarum una cum caedis civium
accusato confirmare potest sollicitudines nonnullorum iudicum
Hagensium necnon virorum politicorum terrarum occidentalium
credentes regimen Croatiense re vera favere reos accusatosque a
Tribunali Hagensi, putans eos non scelestos, sed heroas
nationales esse. Quod vix auxilii erit huic terrae in conaminibus
Unionem Europaeam quam citissime intrare.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|