Benazir Bhutto ab islamistis occisa est
PAKISTANIA IN TUMULTU POST ASSASSINATUM
BHUTTO
Al-Qaeda ream ictus se fatetur
Manus tromocratica fundamentalistarum
islamicorum Al-Qaeda confessa est die Veneris se ream esse
praeteriti diei assassinatus in urbe Islamabad ministrae quondam
primariae Pakistaniae necnon ductricis principalis factionis
partis adversae, Benazir Bhutto. Secundum nuntios, qui creduntur
oriri ex orbe speculatorum US-Americanorum, ictum bombiferum
suicidalem contra Bhutto, quo etiam alii circiter viginti homines
vitam amiserunt, perfici iussit vicarius ducis gregis Al-Qaedanae
Osamae bin Laden, Aiman al-Zawahiri.
Vita Benazir Bhutto, quae artioribus iunctionibus Pakistaniae
cum USA favebat, a fundamentalistis islamicis petebatur a tempore
reditus ipsius ex exsilio. In assassinatu bombifero diei 18
mensis Septembris peracto, cum ipsi Bhutto vitam servare
contingeret, occisi sunt plus quam 130 homines, qui eam, ex
aeriportu in urbem Karachi venientem sollemniter laudare
cupiebant.
Nuntiis de morte Bhutto divulgatis, multi fautores eius in
vias urbium principalium Pakistaniae advenerunt, ut publice
terrori islamistarum reclamitarent. In pugnis interfactionalibus,
quae unde orti sunt, iam plus quam quindecim homines se invicem
occidisse nuntiantur, vitam amisit etiam unus vigil publicus.
Regimen fidus praesidenti terrae Pervez Musharraf decrevit
comitia parlementaria nihilominus tempore constituto, id est 8
Ianuarii, esse habenda. Tamen ductor alterius principalis
factionis partis oppositae, Ligae Musulmanorum Pakistaniae, et
aemulus ipsius Bhutto, quondam minister primarius Nawaz Sharif,
annuntiavit se suos candidatos e suffragando rebus ita stantibus
reducturum et ad populum appellavit, ut operistitio generali se
adiungerent.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|