Annus
2 0 0 7



SPIEGEL ONLINE - 08

INFORTUNIUM NAVIS OLEARIAE

Austrocoreanos calamitatem oleariam impugnare situlis* haurientes

Austrocoreani terrore Panico correpti: Circiter 10.500 (decem milia quingenta) tonnarum olei crudi influxerunt in Mare Flavum, cum tolenno** collisisset cum nave oleariā. Nunc liquor ater fluctuat versus lītus terrae Coreanae. Fluctibus ventoque labores servatorum gravantur.

Seulo ex urbe - Oleum, quod e nave effluxerat, advźnit lītus Austrocoreae. Die post infortunium navis oleariae ante lītus Austrocoreae factum aliquot centuriae militum et astyphylacum et accolarum conati sunt glaebas olei situlis e mari haurire. At propter copiam decem milionum litrarum olei, quae heri e magnā nave oleariā, cui nomen est "Hebei Spirit", effluxerant, necnon propter ventos procellosos fluctūsque adversos hi conatūs fiunt ferź frustra, quod concessit Lee Pyong Gook Coreanus protector circumiectorum: „Haec" inquit „fiunt frustra".

OLEARIA NAVIS FRACTA: COREA ET CALAMITAS OLEARIA


Navis fracta "Hebei Spirit": Tolenno collisit cum nave, quae stabat in ancoris.


Operae litorales: Adiutores voluntarii et professionales oleum hauriunt situlis,...


...quas tradunt proximis,...


...et denique iniciunt magnis receptaculis.


Aegrź lītus inquinatum potest purgari.


Mare oleum crudum lītori alluit per septem chiliometra diffusum.


Adiutores paulatim et gradatim condunt animalia oleo inquinata.

Odor olei olfiebat etiam dimidio chiliometro a litoribus Malliponis remotus. Oleum māne lītus advźnit et polluit per longitudinem septem ferź chiliometrorum. Yonhap agentura nuntiorum nuntiat etiam multas feturas bestiarum marinarum periclitari.

Heri undecim chiliometris ante urbem Malliponem tolenno** tractorius colliserat cum nave oleariā, ut eadem compluribus locis perfoderetur. Vigiles litorales nuntiaverunt effectum esse tapete olearium longitudine 20 (viginti), latitudine 2 (duorum) chiliometrorum. Hōc tempore navis olearia stabat exoneranda ante portum urbis Daesan, in directione austro-occidentali, 110 ferź chiliometris ab urbe Seulo capite Austrocoreae.

Hodie Coreanum ministerium rerum maritimarum piscaturaeque nuntiavit 70 (septuaginta) ferź navibus helicopterīsque mari imposita esse obstacula, quibus impediretur, ne tapete olearium pergeret diffundi. Sperandas esse temperaturas maris inferiores, ut oleum celerius conglobaretur. Contra ac protectores circumiectorum locales locutor ministerii locutus est futuris confidens: Qui dixit condicionem navis oleariae esse relativź stabilem; in summā se bene sperare fieri posse, ut pestis olearia maior impediretur. Vigiles litorales nuntiaverunt operas factum iri minimum per tres dies.

Mallipo est lītus Austrocoreae unum ex pulcherrimis et gratissimis. Praeterea in hac regione sita sunt viridarium marinum protectum necnon regio avium migratoriarum recreatoria.

Haec pestis olearia est pessima omnium, quas Austrocoreani umquam passi sunt. In infortunio huius generis usque nunc maximo a.1995 (millesimo nongentesimo nonagesimo quinto) lītus Coreae australe pollutum erat 5000 (quinque milibus) tonnarum olei, ut fieret detrimentum circiter 33 (triginta trium) milionum euronum. Illo tempore navis olearia illiserat in scopulum.

___________

*situla, -ae f. - Angl. bucket; Theod. Eimer

**tolennō, -ōnis m. - Angl. crane; Theod. Kran.

Hanc relationem d.08.m.Dec. a.2007 h.16.02 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae