De renovatis medii orientis colloquiis
De renovatis colloquiis ad pacem in
oriente medio restituendam
Praesidens Civitatum Americae Unitarum Georgius Bush studium
suum proclamavit, ut pax inter rectores Israëlianum et
Palaestinum anno proximo reconcilietur, nam post septennium
primum Mahmoud Abbas et Ehud Olmert Annapoli, in Mariae Terra (Maryland),
convenerunt et ipse cum ambobus collocutus est: praesidens USAe
dixit magna cum spe colloquia coepta esse. Nam communi sententia
certis temporibus conventus habebuntur ut res publica
Palaestinorum constituatur. "Omnia quae potero moliturus
sum, ut vos ambo consilium capiatis rei publicae Palaestinorum
condendae, prope Israël placide vitam acturae." Posthac
Hierosolymis pridie Idus Decembres tres praesidentes secundo
conventuri sunt.
Interea in Ripa occidentali tumultus cruenti orti sunt, dum
turba viri reclamantis interfecti exsequias prosequitur: quattuor
et viginti a Palaestinis astynomis vulnerati, plures deprehensi
sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|