His verbis Antonius ipse affirmat id quod eiusdem adversarii et socii spe decepti semper opinabantur eidemque supponebant: Antonium nullo modo dubitare, quin rectum fuerit expeditionem contra Saddamum Husseinum facere. Antonius enim concedit se consiliariorum ministrorumque suasiones non flocci pependisse, quia crediderit gubernationem ipsius USA rectê agere.
Illo tempore Antonii credulitas tanta fuit, ut negaret ipsi Georgio Bush US-praesidi offerenti Britanniam a bello gerendo abstentum iri.
Londinii cum maximê imminerent curiae inferioris (Angl. House of Commons) decisiva vota de bello participando ferenda, Georgius cum Antonio telephonavit. "Ille (Georgius) semper valdê conscius erat mearum difficultatum. Cum opinaretur impediendum esse, ne in fine gubernatio Britanniae mutaretur, mihi dixit: ‚En equidem intellego hanc rem tibi esse valdê difficilem. America militibus suis etiam sôla hoc facere potest. Si tu ab hac re abstinere vis, abstine.’ At mihi persuasum erat nobis non esse abstinendum".
Idem Britannus socialista, qui mense Iunio exeunte munus suum tradidit Gordono Brown, etiam ultro confitetur se socium Civitatum Unitarum fortissimum potestate suâ numquam usum esse, ut agendo et colloquendo conaretur problema Iracianum solvere ratione pacificâ. Davidi Aaronovitch assentiens dixit se numquam quaesivisse viam, qua bellum evitaret. „Hoc" Antonius inquit, „erat id in quod credidi, nec desii in hoc credere."
Antonius dicit, in colloquio, quod fecerit cum Georgio in Campo Davidiano, m.Sept. a.2002, sex ferê mensibus ante belli initium, definitê decretum esse, ut Saddamus Husseinus in casu dubio e potestate praecipitaretur ratione violentâ. Georgius Antonio promisit fore, ut ipse studeret alteri resolutioni UNOnis efficiendae. Quod studium Antonius remuneratus est eo quod assensus est bellum factum iri, si Georgius id quod sibi proposuisset, per UNOnem non assequeretur.
Hanc relationem d.17.m.Nov., h.10.50, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: