Cur tam festinaverunt purgatores Syrii?
Cur tam festinaverunt purgatores Syrii?
Syrios iam purgasse situm, ubi
investigationes nucleares habitum iri credebatur, patet ex
photographematis a satellitibus artificialibus terrae factis.
Quem locum mense Septembri ineunte ab aeroplanis Israelianis
verisimiliter missilibus petitum esse.
Primum (supra) photographema - 10 Augusto factum -
monstrat enim locum in deserto prope ad flumen Euphraten, ubi
sine dubio struebantur quaedam aedes quasi industriales.
Structura ea satis alta fuisse ab analyticis militaribus
Americanis putatur, laterali longitudine 150 pedum. Alterum
photographema (infra) monstrat eundem locum die 24
Octobris, ut tunc erat a satellite visum - locum scilicet omnibus
rebus vanum.
Syrii reportaverunt ictum Israelianum ex aere, quem regimen
Israeliense tamen confirmare negavit, sicut negat pluraque acta
militaria a suis extra limitem patriae perfecta. Tunc rumores
permanaverunt bombardatum locum fuisse reactorium nucleare, cuius
structura modo coeperat et cui Coreani Boreales fomitem nuclearem
essent suppeditandi. Regimen Syrium his rumoribus negavit -
secundum Damascum aeronaves Israelianos petiisse vetus ac vanum
armamentarium militare. E photographemate tamen id neque vero
vanum nec certe vetus fuisse videtur.
Una res patet certa: post ictum aerium
Syrios celerrime purgasse totum locum de parietinibus aliisque
rebus ibi tunc remanentibus. Qui actus nolens volens suspicionem
excitat. Unus speculatorum Americanorum dixit actis diurnis
"The New York Times" modo ac passu solito talia
aedificia militaria tempore circa unius anni demoliri. Purgatores
Syrios sine dubio valde hic festinasse.
Scripsit ANL
|