Poloni propius Bruxellas
Poloni propius Bruxellas
Poloni novum regimen mox verisimiliter
habebunt, quod amplectatur victorem modo habitorum suffragiorum
ad parlamentum huius terrae, proeuropaeum et liberale Forum
Civicum (PO) necnon factionem agricolarum PSL. Potestate se
abdicanda est autem vis dextrae partis, nationalistica et
populistica Lex et Iustitia (PiS), quorum moderatores praeteritis
duobus annis multoties aliarum terrarum Unionis Europaeae (UE)
regimina in furorem adducere solebant, opera communia
institutionum UE difficiliores reddentes poscendo nimia (sententia
aliorum) privelegia a Polonis quasi merita.
Suffragia novissima erant simul quasi finis temporis
postcommunisticae, formatio enim pristinorum communistarum
tertium demum locum in electionibus cepit nec verisimiliter
coalitionem novam intrabit, licet in multis disciplinis eiusdem
est sententiae ac viri politici prinicpales PO (cum praecipue de
quam celerrima integratione cum UE agatur necnon in pluribusque
rebus oeconomicis).
Notandum esse et victorem Forum Civicum, quod 41,4 centesimas
suffragiorum collegit, et victam Legem et Iustitiam, cui
nihilominus 32,2 centesimae suffragatorum faverunt, ex eodem
campo esse oriundos, id est e motu "Solidaritatis", qui
anno 1989 dominatione communistas privavit. Postea tamen permulta
schismata in hoc motu facta sunt.
Verisimiliter munere ministri primarii ductor PO Donald Tusk (in
photographemate) fungetur, qui homo gentis Cassubianae est,
regionem Gedanensem inhabitantis. Ipse anno 1993, cum primum post
cladem communismi postcommunistae in potestatem voce populi
reddituri essent, ut solus maioris momenti politicus Polonus id
prohibere etiam contra legem se paratum pronuntiavit.
Tempus non tamen erit nunc omnino facile moderatoribus PO, nam
per proximos tres saltem annos "cohabitare" debebunt
una cum praesidente Poloniae, Lech Kaczynski, qui frater geminus
est moderatoris PiS, Jaroslaw Kaczynski. At ambo fratres non
tantum iisdem genis, sed etiam eadem sententia sunt, ambo scepticismi
erga ideas paneuropaeas pleni.
Scripsit ANL
|