Annus
2 0 0 7



De caede Pakistana

De caede Pakistana

Cum Benazira Bhutto (cuius imago adposita est), quae Pakistanorum rem publicam rexit, post octenne exsilium in patriam rediret, de vita periclitata est: cuius commeatus immani atque cruentissima caede ab homicida sui interfectore perpetrata percussus est, qua CXXX circiter homines misere obierunt. Mulier incolumis Veneris die orationem coram diurnariis habuit, qua vilissimum facinus illud dixit, requirendum esse proclamans cur lampades tota via, qua incederet, exstinctae essent: haud in se sed in democratiam patriaeque integritatem ac salutem impetum factum esse, victimas pro libertate heroum modo vitam profudisse. Benazirae fautores pristini praesidentis Ziae ul-Haq propugnatores caedis reos faciunt, qui ante XXX annos mulieris patrem summo magistratu violenter movit et post biennum suspendit; postquam Zia ul-Haq mortem obierat, suffragiis habitis electa est Benazira Bhutto Pakistanorum gubernatrix, quam dictator Pervez Musharraf expulit. Sunt qui tamen interrogent, cur caedem exspectans Benazira Bhutto tantum populi concursum sese tardo pede comitari concesserit.

Dictator Pervez Musharraf exsulem redire concessit, ut secum una Pakistaniam usque ad mensem Ianuarium proximum regeret, cum nova comitia habenda sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae