Primam aërinavim Airbus emptori traditam esse
Prima
aëronavis Airbus emptori tradita esse
Tolosae, in urbe Francogallica ubi est sedes officinarum
Airbus, tradita est prima aërinavis societati aërivectrici
Singapurensi, quae iure pretium persolutura est, dempta summa MMD
milionum euronum: nam anno uno et dimidio, postquam pactum erat,
vehiculum (quod in imagine aspicis) emptori redditum
est. Thomas Enders, summus praesidens officinarum Airbus, et
machinatoribus et technologiae peritis et volatus custodibus
oratione habita ob fidelitatem tam diu patefactam gratias egit,
necnon viatoribus et laborantibus: quo opere perfecto putantur
diuturnae difficultates officinarum finem demum habuisse.
Die Martis proximo evolatura est aërinavis A380 Singapuram
versus: unde in Australiam primum viatores evehet, qui MCCC milia
dollarorum summatim pependerunt, ad beneficia publica addicenda.
DXXV homines simul carioribus volatibus, DCCCLIII communibus
simul pervehi poterunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|