Annus
2 0 0 7



De Oakistanis suffragiis

De Pakistanis suffragiis

Die Saturni perfecta sunt suffragia, quibus senatus nationis et regionum Pakistaniae rei publicae praesidentem creaverunt. Pervez Musharraf praevaluisse narratur, utrum vero iuste ipse se candidatus fuerit an non die XVII mensis Octobris deliberabit tribunal summum: quem ut supremum exercitus ducem sellam praesidentis legitime ambire posse negant oppositores, (quorum nonnullos in imagine adposita aspicis, cum ardenti pupo dictatorem effingenti) quippe qui dictator per octennium ferrea manu civitatem gubernavit.

Patroni causam oppositorum defendentes ab astynomis tam violenter percussi sunt, ut praeclarus patronus Latif Afridi cruribus ambobus fractis in nosocomium advectus sit, rotis magnae autoraedae laceratus. Interea aulam senatoriam legati Partis Popularis Pakistaniae dereliquerunt, cuius duci Benazir Bhutto dictator legem oblivionis praebuit, ut ipsam secum in futuro regimine spectatam oppositricem sociaret.

Nihilo minus suffragiorum computatio paulatim perficietur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae