Annus
2 0 0 7



De Birmanicis libertatem quaerentibus

De Birmanicis libertatem quaerentibus

Totam per septimanam minime desiit rebellio civium et monachorum Birmanicorum, qui libertatem postulantes per fora viasque Yangon reclamaverunt, nullis cum armis neu violentis facinoribus. Iam novem homines interiisse narrantur, quorum unus diurnarius Japonicus, plures tamen victimas esse omnes suspicantur. Interfectorum propinqui referuntur a militibus compulsi esse ut litteras subscriberent, quibus mors naturales ob causas intercidisse agnosceretur.

Unio Europaea sanctionibus severioribus regimen Birmanicum punire molitur. Saturni die ONUs legatus Ibrahim Gambari Birmaniam visitavit, ut finis contentioni imponatur: nam ONUs Consilium Securitatis nuntio suo, a re publica Sinarum obsignato, de "contentione" scripsit ambas partes ad mites rationes exhortatus. Sine ulla intermissione aëronavi advectus est legatus Naypyidaw, in parvum vicum silvestrem a rectoribus "Myanmar caput" appellatum. Legati adventu imminenti, restituta est Birmanicis facultas interreti utendi, tametsi Birmanicas tantum inscriptiones visitandi, necnon diribitorio electronico fruendi; post tamen horas duas interdictio hesterno die imposita iterum instituta est. Interea Yangon, apud pontem Pansoedan, milites atque astynomi centum reclamantes vi adgressi sunt, violenter verberantes nonnullosque in carcerem corripientes.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae