Annus
2 0 0 7



TERRORISMUS

TROMOCRATIA

Volfgangus Schäuble putat factum iri attentationem atomicam

Volfgangus Schäuble Germaniae minister rerum internarum praemonet factum iri tromocraticam attentationem nuclearem. Serius ocius talem impetum factum iri. En accipe, quid suadeat Volfgangus minister: Ne homines spatio temporis, quod sibi restet, gaudium vivendi sibi corrumpant animorum affectu apocalyptico.

Francofurto Moenano ex urbe – Homines securitatis periti ex longo iam tempore praemonent serius ocius factum iri attentationem tromocraticam adhibitâ materiâ nucleari. At ferê numquam monitiones tam funestae dictae sunt a politicis ordinis altioris gubernationem repraesentantibus. Eo magis dramatica apparent nunc verba Volfgangi Schäuble ministri rerum internarum, qui est partis Christiano-Democraticae.


Volfgangus Schäuble minister rerum internarum: Funesta praemonitio attentationis nuclearis

Volfgangus diurnariis ephemeridos "Frankfurter Allgemeine Sonntagszeitung" dixit haec: "Omnes securitates curatores maximê sollicitantur, ne intra rete tromocraticum attentatio praeparetur materiâ nucleari. Multis hominibus rei peritis interim persuasum est nihil iam quaerendum esse nisi, quando talis attentatio futura esset, non iam, num esset futura".

Verba autem quibus Volfgangus hominibus suadet, ut sint animis tranquillis, aliquatenus sonant fatalismum: "Non est consentaneum, ut etiam temporis spatium, quod nobis restet, nobis corrumpamus eo quod nos tradamus cogitationibus apocalypticis".

De attentationibus, quae mense Septembri ineunte temptatae sunt ad Germanensia instituta Americana destruenda Volfgangus: „Equidem" inquit „non dormio tranquillius ex illorum virorum arrestatione". Nunc etiam clarius patêre Germaniam esse scopum a tromocratis destinatum. Minister commonuit minarum „Islamicae Unionis Dzihadianae", quae dixisset se esse responsalem attentationis illius praedispositae. "Tromocratae" Volfgangus inquit „scilicet etiam velint exsequi attentationes".

123 miliones euronum erogatum iri pro securitate investigandâ

Magistratûs securitatis non omnia pericula possibilia novisse. "Etiam hodie" Volfgangus inquit „nondum habemus conspectum completum". Idem minister annuntiat maiores labores factum iri ad rationem securitatis melius instituendam. Volfgangus diurnariis ephemeridos „Bild am Sonntag" dixit, ut magistratûs securitatis sequerentur progressum technicum celerem, proximis tribus annis futuris erogatum iri 123 (centum viginti tres) miliones euronum ad securitatem investigandam.

Unionem Europaeam proximis septem annis futuris erogaturam esse 1,4 (unam-virgula-quattuor) miliardas ad hanc investigationem augendam. Eandem spectare ad homines a tromocratis tutandos et ad infrastructuram servandam. „Necnon" Volfgangus inquit „haec res spectat ad explorationem per robotores faciendam et ad biotromocratiam (Angl. bio-terrorism) impugnandam.

Communicationem per telephona mobilia et interrete a tromocratis magis magisque non fieri nisi in notas redactam (Angl. encoded, enciphered). Quare labores magistratuum securitatis ingravescere, qui eâdem de causâ instruendi essent technicis instrumentis necessariis.

Volfgangus perseverat postulare, ut quam maturrimê permittantur perquisitiones interretiales.

Cum disputaretur de clandestinis perquisitionibus interretialibus, Volfgangus recusavit, ne illarum permissio differretur in annum proximum futurum. "Nos quidem" idem minister inquit „non proponemus lêgem officii criminalis foederalis, nisi eadem continebit facultatem perquisitionis interretialis". Volfgangus verbis extulit Curtium Beck praepositum partis socialisticae generaliter comprobare lêgem perquisitionis interretialis. Volfgangus, cum referret ad iudicium proximo anno futuro exspectandum, quo ordinetur perquisitio interretialis in Rhenaniâ-Vestfaliâ facienda, dixit haec: „Si ipse praeses partis socialisticae perquisitionem interretialem comprobet, quid ego exspectem, num futurum sit, ut lex alicuius terrae foederalis comprobetur a iudicio constitutionali".

At Brigitta Zypries, ministra rei iuridicae, magis vult ûti iis facultatibus telephonemata interretalia aucupandi, quae iam lêge permittuntur. Quae mulier politica partis socialisticae in ephemeride "Welt am Sonntag" a magistratibus flagitat, ut meliores faciant facultates technicas. "Manifestum est multos, qui vehementer flagitent, ut communicatio tromocratarum potentialium custodiatur, nescire hoc magnam partem iam fieri posse secundum ius nunc valens ".

Hanc relationem d.15.m.Sept.., h.18.15, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae