Annus
2 0 0 7



Osama bin Laden incolas USAe hortatur,

Osama bin Laden incolas USAe hortatur, ut ad Islam convertantur

Per imagines pelliculae die Veneris divulgatae, paulo ante diem anniversarium caedium immanium die XI mensis Septembris MMI perpetratarum, Osama bin Laden populum USAe hortatur ut Islamicae fidei convertatur, si bello Iraquico finem imponi velit. Periti Americani virum adloquentem (qui hic demonstratur) re vera ipsum Osamam bin Laden esse reputant, sub quo inscribebatur Anglice: "Nuntius senioris Osamae bin Laden ad populum Americanum".

Nullae minae, sed accusationes in oratione enuntiantur, quod populus Americanus regimini suo persuadere nequiverit ut finem bello in Iraquia coepto imponeret: eum maxime erravisse, quod in iudicium belli auctorem minime detulisset, iterum eidem viro munus praesidentis commisisset. "Duabus tantum rationibus - inquit Osama - bellum in Iraquia desinet, aut increscentibus caedibus a nobis in vos illatis, aut conversione vestra ad Islamicam fidem, qua accepta morem democraticum derelinquetis. (...) Convertimini ergo ad Islam!"

Observatores confirmant hoc primum persequi pelliculam filmicam, ut rumores hac illac divulgati Osamae mortui demum cessent: nam orator et praesidentis Gallici et ministri primarii Britannici recenter creatorum nomina recitat. Nulla caedes tromocratica tamen praenuntiatur, sed die anniversario imminente CIAe dux Michael Hayden exploratores putare dixit clades immanes perpetratum iri, quibus plurimae victimae ingentiaque damna consequantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae