Annus
2 0 0 7



DE FRANCOGALLIAE GIGANTIBUS IN UNUM CONIUNGENDIS

DE FRANCOGALLIAE GIGANTIBUS IN UNUM CONIUNGENDIS

Magnae societates Francogallicae Suez et GDF (id est Galliae Gasum) deliberaverunt unam tantum amplissimam societatem se confecturas esse, cuius pretium LXX milium milionum euronum erit. Foedus, quod iam ab anno MMVI ambae consectatae erant, Kalendis Septembribus subscriptum est. Rei publicae Gallorum moderatores ita circiter XL centesimas novae creaturae possidebunt, cui nomen "GDF Suez" tribuetur, hac ratione gaudentes quod societatem ENEL, unde plerique Italici vim electricam accipiunt, a patria sua arcuerint.

Fere aequo pretio existimatae sunt particulae (shares) ambarum officinarum, sed Suez omnes operas, excepta vi electrica creata ac distributa, vendere debuit.

Cum societates laborantium verentur, ut post coniunctionem more solito milia operariorum dimittantur, tum acquirentes putant vim posthac cariorem ob deminutam competitionem fore. Sunt autem qui praesidentem Nicolaum Sarkozy accusent, quod XL tantum cenetesimae totius novae societatis rei publicae manserint; cui usque ad hunc diem enim pars maior Galliae Gasi pertinebat.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae