SPIEGEL ONLINE - 26
IN GRAECIA FIERI INCENDIA INFERNALIA
"Inferna sunt ubique"
Ex oppido Zacharo refert Gerd Höhler, relationem in Latinum convertit Nicolaus Groß
Ingenti mole flammiferâ supervolutum est oppidum Olympiae. Antiqua loca adhuc stant - at detrimenta sunt immensa. Incendia reliqua Peloponnesi infernalia pergunt saevire effrenatê, nihil relinquunt nisi terram combustam. Multi perdidêrunt omnia.
"Olympia ardet! Adiuvate nos! Vallum flammae appropinquat locis antiquis. Nobis aufugiendumst". Haec verba Christos Giannaras, director musei Olympiaci, in telephonum clamavit. Etiam aedificio Internationalis Commissionis Olympiaci (IOC) imminere flammas.
Post meridiem circa Olympiam actae sunt scaenae dramaticae. Complures burgimagistri vicorum in propinquo sitorum cum SKAI statione radiophonicâ Atheniensi paene desperati telephonantes iterum iterumque auxilium rogitabant: „Flammis circumclusi sumus, egemus siphonariis - vae nobis, tandem agite!"
Quidam incola vici duobus tantum chiliometris ab Olympiâ remoti, cui nomen est Platanos, telephonicê rettulit plerosque incolas e vico aufugisse, reliquos 20 homines ecclesiam iniisse refugium quaerentes. Relator televisorius affirmavit vicum ferê totum combustum esse, vicanos frustrâ exspectasse siphonarios. 12 incolas vici adhuc desiderari
MOLES IGNIFERA: MARE FLAMMARUM IN PELOPONNESO SAEVIENS
Imago satellite facta: Ex universo spectari possunt ingentia incendia et nubes fumosae - et infrâ, in terrâ ...
... homines pugnant contra flammas methodis simplicissimis. Igne ...
... multae domûs exustae sunt usque ad fundamenta, toti ...
... vici flammis absumuntur. Ignes diffunduntur ...
... usque ad Olympiam - ecce flammas ante ipsa loca archaeologica ...
... et ante museum. Parietinae antiquae ipsae ...
... ab igne maximam partem relicta sunt - sed ...
... flammae omnivorae venêrunt proximê ad heredium antiquum. In recessu ...
... monumentorum antiquorum flammae flagrabant vehementissimê. Permulti ...
... astyphylaces, siphonarii, milites, adiutores internationales aeroplanis volavêrunt, ut servarent loca. Olympia longê latêque obsaepta est, multi homines aufugêrunt - sed ...
... nonnulli mortui sunt conati in Peloponneso molem igniferam effugere. Ecce nonnulla autocineta exusta prope Zacharonem prostrata. Ignes ...
... trans integros montes vorando provolvuntur. Siphonarii Graeci ...
... adiuvantur ab omnibus institutionibus publicis necnon ex omnibus Europae terris - hic cooperator vicanus exstinguit arborem, quae modo coepit ardêre..
Qui ferê desperati ignem impugnant: Voluntarii et siphonarii conantur flammas impedire, multi laborant ...
... per multas horas, etiam nocte - et hoc saepe ...
... instrumentis egenissimis. Nonnulli siphonarii ne tutoriis quidem vestibus sunt instructi.
Ad mare flammarum impugnandum...
... interim in dies plura adhibentur helicoptera exstinctoria: Graeci siphonarii adiuvantur ab hominibus, qui ex totâ Europâ advolavêrunt.
Memoriae causâ: Vir photographat helicopterum exstinctorium ante ingens vallum fumi circumvolitans.
|
Sed relatores cognovêrunt in locis Oympiae antiquis evitari potuisse „calamitatem permagnam". Molem flammiferam volutam esse praeter instituta Luci Sacri et stadii antiqui et musei. Christos Zachopoulos, Graeci ministerii cultualis secretarius generalis, qui Olympiam properaverat: "Novum museum archaeologicum" inquit „servatum est nec flammis correpta sunt loca Olympiae antiqua. Omnia systemata tutelae incendiariae sunt operata".
Tabula topographica: oppidum Olympia et antiqua loca athletica
At haec descriptio non tota convenit - nam detrimenta circa loca antiqua facta sunt immensa. Praefectus regionis: "Circumiecta singularia" inquit „Olympiae, incunabula ludorum Olympiacorum, non iam exstant". Magnae partes viridariorum et silvarum circa museum sitarum sunt vastatae - imprimis collis Croni supra Lucum Sacrum situs, ubi ante ludos aestivos et hiemales accendi solet ignis Olympiacus. Maria Hors choreographa caerimoniae ignis Olympiaci accendendi dixit haec: "Non possum quin sentiam magnum dolorem, cum video has imagines Olympienses. Exopto, ut hoc malum, quod nobis accidit, abeat quam ceIerrimê".
Flammae etiam appropinquavêrunt stadio Olympiaco. Praeceptor stadii athletici ab dpa agenturâ nuntiorum dicitur rettulisse systema exstinctorium compluribus hydrobolîs (orig. Wasserkanonen) instructum non operatum esse satis efficaciter, quia flammis destructum esset dividiculum electricitatis (Elektrizitätsverteiler): „Aestimo" praeceptor inquit „e 140 hectareis silvae circa stadion sitae centum hectareas esse combustas."
Politici locales gubernationi Atheniensi obiecêrunt, quod eadem non posset tutari heredium cultûs civilis. Helicopterîgae (Theod. Hubschrauberpiloten) iterum iterumque conabantur flammas cohibêre aquâ marinâ deiciendâ. Nonnullae decuriae siphonariorum et adiutorum voluntariorum vespere pugnabant contra ingens incendium. Locutor siphonariorum monuit periculum nondum esse sublatum neque id brevi fieri posse.
Olympiense autem incendium unum tantummodo est ex quadraginta duobus in Graeciâ saevientibus. A Nicolao Diamandis locutore siphonariorum dimidia ferê pars Graeciae dicitur ardêre. „Istaec revera est calamitas, quanta in Graeciâ numquam fuit antea."
GRAECIA: HOMINES FLAMMARUM VICTIMAE
Scaenae apocalypticae: Vir desperatus in vico Platanos prope Olympiam sito versans
In vici Zacharonis circumiectis: Plagae igne exêsae, astyhylaces quaeritant homines amissos.
Homines consternatissimi: Qui ...
... cognatos amisêrunt igne combustos - iidem conati erant suis autocinetis ...
... flammas effugere.
Flammae saevientes destruunt omnia: In viculo Artemida igne omnia devorata sunt.
Domum vênit: Mulier vetula in parietinis domus sui quaeritat aliquid utile.
Nullum iam feriarum idyllion: Philotheori (Angl. touristis) e litore observant, ...
... quomodo nubes fumosae pervadant. Multi philotheori ...
... conati sunt aufugere e paeninsulâ Peloponnêso. At astyphylaces vias obsaepsêrunt - sicut hic, prope Olympiam - propter nimium periculum.
Etiam ipsis Athenis fuêrunt victimae: servatores sanitarii oxygenio adiuvant hanc anum in suburbio Papagou.
Omnia delêta sunt: Multi homines in flammis amisêrunt suas domos ...
... multi rustici pecudes suas - effectûs oeconomicos ...
... quantos incendia habitura sint ad Graeciae regiones rurales, nondum potest aestimari. Hic rusticus maeret asinum suum mortuum - asini in Graeciâ sunt bestiae valdê utiles.
Vastatio: Flammis relinquuntur vici destructi et ...
... homines consternati. Hic vir revertit ad domum suam exustam Artemidensem - nihil restat nisi paries exterior.
|
Relatrix radiophonica refert philotheoros desperatos conari omnibus in viis, ubi adhuc possunt vehi autocinetis, Peloponnesum relinquere. Multas autem vias iam esse ab astyphylacibus obsaeptas. "Philotheori autocinetistae" relatrix inquit „Germani Francogalli, Itali et alii circumerrant hanc regionem fumosissimam." Constantinus autem Ladas e vico Kolyri prope Olympiam sito oriundus: "Ubique" inquit „sunt inferna".
In oppido Zacharo, quod nonnullis chiliometris ab urbe Olympiae est remotum, ubi ignis saeviit maximê horribiliter, Achilleas 73 annos natus baculo peragitat cinerem. Hôc loco fuit coquina domûs suae parvae. In angulo stant reliquiae foci gasici exustae. Tectum irruit, in solo iacent trabes ambustae, imbrex tecti (orig. Dachpfanne) fuliginosus. "Omnia" vir inquit animo depresso „perdidi. Hic est finis".
Hae parietinae exustae stant in montibus supra vicum Zacharonem sitîs, mediâ in plagâ lunari, irreali: quantum videri potest, ibi nihil est nisi nigra arborum sceleta, terra obtecta est tapeti cinereo. Flammae hîc iam ante horas exstinctae sunt quia nihil iam fuit, quo ignis aleretur, sed adhuc collem transvolant nubes fumosae. Aëri inest odor incendii amarus.
INCENDIA SILVESTRIA: IMAGINES CALAMITATUM IGNIS SATELLITE FACTAE
En ignes in Balcano flagrantes: in Monte Negro, in Serbiâ, in Albaniâ. Etiam in Graeciâ, Macedoniâ, Bulgariâ fumi taeniis indicantur incendia silvarum aridissimarum. D.25. m.Iul. satellite „Aquâ" ab instituto astronautico NASA in universum misso facta sunt photographemata, e quibus haec imago composita est.
En Peloponnêsum incendiis abundantem: Quae paeninsula Graeca hôc tempore ignes patitur ex annis gravissimos. Omni puncto rubro signatur incendium silvestre, quod satellitibus d.25. m.Aug. cognitum est. Atlante igniario Universitatis Terrae Marianae (University of Maryland) ferê tempore actuali monstratur, ubi in orbe terrarum sint incendia.
Res melior fieri videtur: Postridie (d.26. m.Aug.) atlante incendiorum interretiali indicantur incendia evidenter pauciora.
Initia incendiorum: Die 23. m.Aug. ex universo conspectus est magna fumi columna ...
... postridie incendia iam erant evidenter exaucta ...
et d.25. m.Aug. plura loca paeninsulae ardêbant flagrantissimê.
Columnae fumi inter se comparantur: Intra paucos dies in Peloponneso exortae sunt decuriae incendiorum - d.23. m.Aug. (a sinistris), d.24. m.Aug. (in medio), d.25. m.Aug. (a dextris)
Incendia ubique terrarum: Scientistae Americani tabulae geographicae inscripsêrunt omnia incendia, quae nuntiata sunt inter diem 9. et 18.um a.2007. Praecipuê in Americâ Australi et Africâ Australi incendia abundavêrunt.
En ignem ubique: Non solum in Graeciâ, sed etiam in Balcano et Italiâ 48 horis praeteritis silvae arsêrunt. Gravissima autem sunt incendia Peloponnêsi.
Ecce Tractus Montium Nivatorum (Sierra Nevada): Incendia silvestria sunt problema universale. Hôc photographemate a.2001 facto ostenduntur nubes fumosae 25 chiliometris versus occidentem urbis Reno, quae sita est in Civitate foederali Nivatâ (Nevada).
Nubes fumosae supra Mare Atlanticum volitantes: Hoc photographema factum est NASAe satellite "Aquâ". Quo ostenduntur incendia in Insulis Canariis manifesta. Eadem imago facta est d.31 m.Iul. a.2007.
Foci ignium: Etiam in Germaniâ satellitibus his 24 horis praeteritis inventa sunt incendia minora, quod apparet ex hôc lineamento atlantis incendiarii in Unversitate Terrae Marianae (Maryland) confecti
|
Usque nunc aestimatum est procellis igneis, quae ex die Veneris in Graeciâ saeviunt, tria ferê milia hominum habitaculis privata esse. Gubernatio Atheniensis hominibus afflictis properê promittit auxilium: omnem hominem habitaculo privatum statim accepturum esse tria milia euronum. Omnem familiam, quae domum suam perdidisset, accepturam esse statim decem milia euronum. „Quid faciam istâ pecuniâ" vetus Achilleas inquit „Domus mea est combusta, arbores eae olivae sunt ad cinerem redactae - quare siphonarii non venêrunt in tempore?"
At siphonarii etiam tertio die istius ecpyrosis infernalis nesciunt, ubi ignis exstinguendus sit primo. Adhuc multa incendia omnino non possunt cohiberi, adhuc mult vici sunt evacuandi, adhuc numerus victimarum exaugetur. Usque nunc incendiis interfecti sunt homines sexaginta. Inter quos sunt septem minimum infantes.
Ignes iterum iterumque reflammantur, quamvis operentur interdum viginti aeroplana exstinctoria (orig. Löschflugzeuge), quae hodie propter ventos mitigatos primo ex die Veneris nonnullis saltim locis denuo potuêrunt volare. Auxilia siphonariiis Graecis allata sunt ab extraneis: Francogalli misêrunt quattuor aeroplana exstinctoria fabricationis „Canadair", quae operata sunt ex diei Dominici tempore postmeridano, vespere e Germaniâ, Bataviâ, Hispaniâ, Italiâ, Serbiâ, Israheliâ, Norvegiâ, Islandiâ alia aeroplana exspectabantur. Etiam Russia et Civitates Unitae praebuêrunt auxilia.
At Graecis siphonariis et militibus, quamvis ab extraneis aeroplanis adiuvarentur, a flammis giganteis circumvallati primo studendum erat defendere vicos periclitantes et homines evacuare, id est hominum vitas servare. Usque nunc fieri non potest, ut siphonarii cohibeant incendia, quorum numerus adhuc est ferê centum.
Nam non solum in Peloponnêso sunt incendia. Etiam in insulâ Euboeâ et in urbe Lagonissi in Athenarum directione australi-orientali sitâ die Dominico flammae saeviêbant. Prope Lamiam in Athenarum directione boreali sitam incendio silvestri inhibitus est commeâtus ferriviarius (orig. Zugverkehr) Graeciae coniunctionis boreali-australis omnium gravissimae. Etiam in Graeciâ boreali flagrabant decuriae ignium.
Interim augentur indicia, quibus appâret incendia dolo facta esse, id est consulto effecta esse ab hominibus incendiariis. Itaque Kostas Karamanlis praeses Graeciae ministerialis iam die Saturni opinatus erat: "Tot incendia fieri simul tot locis, hoc non fieri potest forte fortunâ". Areopoli in urbe vir 65 annos natus ab astyphylacibus comprehensus est, quod in suspicionem vênerat incendii dolo facti, quo sex homines perierant. Locutor siphonariorum dixit illi obici, quod dolo fecisset incendium atque homicidium.
Kavalâ in urbe Graeciae borealis duo iuvenes arrestati sunt, quod putantur incendium doIo effecisse, in insulâ Euboeâ quattuor homines comprehensi sunt, quia per neglegentiam effecissent incendia. Gubernatio Graeca praemia obtulit centum milium vel maximum unius milionis euronum iis dandum, qui astynomis indicia afferat, quibus comprehendantur incendiarii.
In quadam silvâ exustâ prope Athenas sita inventa sunt complura receptacula gasi propani et telephonum mobile ita instructum, ut ad incensionem electronicam posset adhiberi. Die Saturni siphonarii Athenienses intra spatium decem minutarum telephono fraudulenter incendiorum moniti sunt, ut vehicula extinctoria dirigerentur in falsas directiones. Deinde in margine urbis orientali in monte Hymetto ferê simul complura incendia exorta sunt. Nunc astynomi examinant quoddam scopocinêma non-profesionale (Amateurvideo), in quo videantur duo homines prope incendia versantes. Etiam in Peloponnêso siphonarii invenêrunt vestigia incendiorum dolo factorum.
Isti homines incendiarii - suntne mancipes fundorum (orig. Grundstücksspekulanten) lucro insidiantes? An pastores, qui agminibus suis comparare volunt pascua recentia? An incendia effecta sunt negligentiâ? An subsunt, tribus tantum septimanis ante parlamentum eligendum, causae politicae? His quaestionibus usque nunc nihil certi est responsum. Sed in regionibus incendiariis nunc investigant speculatores Graeci officii secreti „EYP" et magistratûs astynomi unitatis antitromocraticae.
Hanc relationem d.26.m.Aug., h.18.57, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|