Mense post redierunt Zanzavîdi. Ut raperent reliqua pecora et vicum destruerent - sicuti iam antea aliquot centum vicos incendio funditus delêverant. Zanzavîdi venêrunt mâne, versus horam sextam. Vicani modo parabant ientaculum. Avia Ismaelis dicit huius impetûs participes etiam fuisse milites gubernationis sudanianae, sed nulla aeroplana. Nunc omnia rapuêrunt. Quibus non ûti potuêrunt, haec combussêrunt. Deinde conspexêrunt Ismaelem.
Avia Ismaelis cuidam cooperatrici organisationis adiutricis „Waging Peace" dixit haec: „Illi de equuis camelisve descendêrunt, puerum corripuêrunt, flammis iniecêrunt". Eadem adiutrix incrementi (Angl. development aid volunteer) in receptaculis Tsadiensibus colloquia habuit cum plus quingentis profugis Darfurianis. Eorum nonnulla protocolla praesto sunt diurnariis ipsius SPIEGEL ONLINE. Quibus rarum in modum describuntur passiones hominum in hac regione calamitosâ versantium, de qua vix umquam aliquid nuntiatur, quia observatoribus et organisationibus adiutricibus non est accessibilis.
Illo mâne avia Ismaelis rapidê cursitavit - ut nepotem e flammis extraheret. Qui puer illum diem numquam obliviscêtur. Gravibus ustulationibus eius cutis est deleta, bracchium eius tenue obsitum est albis vibicibus.
"Mancus sum, nullius spei"
Hodie Ismael, cui nomen verum aliud est, cum sororibus fratribusque suis versatur in quodam receptaculo profugorum Tsadiensi. Nimis periculosum est nomina afferre huius receptaculi, pueri, cooperatricis organisationis. Quaedam cooperatrix ipsius „Waging Peace": „Saevitia" inquit „qua in receptaculis profugorum homines tractantur, animo non potest fingi."
Idem puer 10 annos natus mulieri narravit: "Non recordor illos me coniecisse in ignem, sed recordor illos patrem meum sclopeto necavisse coram me". Eius avia recordatur aggressores omnia exactê disposuisse: Partem pugnatorum iussam esse diripere, alteram domos accendere, tertiam illos interficere, qui resisterent aut essent impedimento. Qualem fuisse Ismaelem.
Ismael interrogatus, quomodo se habeat in receptaculo, ubi vivat ex quattuor annis: „Eheu" inquit „me pudet vehementer, ex quo illi necaverunt patrem meum. Nunc sum ipse mancus, nullius spei." Vix hanc sententiam elocutus incipit lacrimare.
Mulieres esse humiliatas, viros sclopetis esse interfectos
In Darfuriâ ex plus 4 annis quidam greges rebellionum pugnant contra Zanzavîdos - Arabes equites armati - et milites gubernationis Sudanianae. Zanzavîdîs obicitur, quod unâ cum militibus gubernationis iura humana populationis non-arabicae gravissimê violaverint.
In hôc conflictu, qui simul est simultas nigritanorum Africanorum agricolarum et nomadum arabicorum, imprimis agitur de humiliatione. Cooperatrix organisationis „Waging Peace" diurnario ipsius SPIEGEL ONLINE dicit haec: „Zanzavîdi putant se ratione ethnicâ praestare Africanis nigritanis. Necnon putant sibi licere illos tractare tamquam servos". Cum Zanzavîdîs persuasum sit se nigritanis praestare, eosdem diripere vicos: „Zanzavîdi putant sibi haec omnia licere".
Iidem equites Arabes nigritanos tractant saevissimê: Viri ordine statuti ad unum omnes sclopetîs necantur. „Necnon" cooperatrix illa organisationis adiutricis inquit „nigritanis dicitur uni sepeliendum fore alterum". Mulieres referunt de constuprationibus multiplicibus, quae fiant coram maritis familiisque. „Tales mulieres" adiutrix incrementi inquit „postea contemnuntur. Quae dicuntur familiae parasse infamiam".
Rebecca Tinsley, praeceptrix ipsius "Waging Peace" dicit sibi de constuprationibus relatum esse a mulieribus et octo et quinquaginta annos natis. „Mulier Sudaniensis" inquit „50 annos nata iam dicitur valde anilis esse. Mihi quaedam mulier narravit Zanzavîdos genitalia sua circumcisione concreta dissecuisse lamellis rasoriis."
At etiam post fugam hi homines nondum sunt securi: Zanzawîdi enim etiam regiones limitaneas horribiliter vastant. Milites non id assequuntur, ut Zanzavîdos impedirent. „Aut" cooperatrix ipsius „Waging Peace" inquit, „nolunt hoc assequi". Itaque profugi ex receptaculis Tsadiensibus refugiunt in Sudaniam.
Civibus Tsadianis autem organisationes adiutrices videntur nullâ de causâ in terrâ suâ versari nisi ut profugis suppeditent aquam et victualia - cum ipsi Tsadiani habeant nihil. Ita fit, ut profugis semper est periculosum e receptaculo exire - sive ad lignandum sive ad parvum mercatum propinquum frequentandum. Interdum Tsadiani faciem profugi sŏlo pulverulento violenter imprimentes ex eodem quaerunt: „Haec terra oletne Sudaniam an Tsadiam? Quae olet Tsadiam, ergo tu redi in ea loca, ad quae tu pertines".
Gubernatio nullo modo animadvertit in Zanzavîdos diripientes
Organisationes adiutrices internationales inter se consentiunt Zanzavîdos contra nigritanos Africanos pugnantes adiuvari a militibus gubernationis Sudanianae. Anabele Bermejo locutrix Amnestiae Internationalis: "Multa sunt argumenta, quibus demonstretur haec opinio. Saepe aeroplanis militaribus bombae in vicos deiciuntur, dum Zanzavîdi impetum faciunt. Praeterea Zanzavîdi gerunt arma et vestes militares copiarum gubernationis. Itaque gubernationi facilius esse negare se cooperari cum Zanzavidis - nam iidem non iam cognoscuntur. Gubernationem Sudanianam reverâ „nihil facere" contra Zanzavîdos et labores internationalis aulae iudicialis poenalis impedire.
Cooperatrix ipsius „Waging Peace": "Gubernatio Khartumiensis" inquit „omni modo simulat pugnas Darfurianas esse simultates variarum gentium. Maximum autem malum est hoc: Multi politici occidentales hoc credunt. Si nostrae gubernationes ipsae sibi confiterentur ibidem iura humana gravissimê violari, deberent agere."
Milites quondam gubernationis sibi narravisse se expressis verbis iussos fuisse, ut homines vicanos interficerent. "Illis dictum est: aut vos illos necabitis aut necabimini." Eadem cooperatrix suspicatur gubernationem Sudanianam Zanzavîdos Arabes equites necatores non solum armis et pecuniâ instruere, sed etiam in terris finitimis ratione militari solet instituere.
"His omnibus instigari in gubernationem, ut damnum capiat"
At Yonas bol Demanial, locutor ambasciatoris Sudaniani Germaniensis, haec opprobria definitivê reiciens ipsi SPIEGEL ONLINE dicit haec: "Iura humana violantur ab hominibus exlegibus, non a gubernatione. Qui greges non adiuvantur a gubernatione. Nos studemus in nostrâ terrâ restituere pacem." Praetereâ Sudaniam esse paratam cooperari cum internationali aulâ iudicii poenalis - sed sub eâ condicione, ut consultationes fiant intra terram neve in urbe Den Haag. Demanial dicit profugorum narrationes esse commendationem propagandam, quibus nocêre velint gubernationi. Relationes et descriptiones organisatioum adiutricum non esse veras. A diurnariis tempore praeterito iterum iterumque effectum esse, ut fama terrae suae detrimenti capiat.
Porro gubernatio impetuum in vicos factorum rationem reddit eo, quod officialiter dicit rebelles esse impugnandos. At cooperatrix ipsius „Waging Peace": „Motus resistentiae" inquit „nostrâ quidem sententiâ effectus est impetuum Zanzavîdôrum".
Rebelles esse quidem non innocentes, sed eosdem conari vicos suos defendere. Eosdem non studere impetum facere in homines civiles. „Nec umquam" cooperatrix inquit „audivi eosdem greges constupravisse."
Ismael quidem nihil optat nisi unum: ut homines huius mundi accipiant, quae re verâ fiant in Darfuriâ. Necnon ut forsitan aliquando aliquis veniat Ismaelis vulnera sanatum. Interdum avia conatur Ismaelem consolari. Tum avia Ismaeli dicit eum non esse unicum hominem, cui acciderint res tam adversae.
Hanc relationem d.10.m.Aug., h.07.27, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: