Centeni homines fluctibus in India, Bangladesia et Nepalia submersi interiisse referuntur, cum dena centena milia casas luteo
DE INDIA FINITIMISQUE CIVITATIBUS INUNDATIS
Centeni homines fluctibus in India, Bangladesia et Nepalia submersi interiisse referuntur, cum dena centena milia casas luteo exstructas et cetera propter inundationes immanes amiserint.
In provincia Bihar nulla auxilia per vias terrestres esurientibus afferri possunt, quibus farina, saccharum, lac humore orbatum helicopteris deiciuntur; fluctibus recedentibus calore increscente morbi in regione Assam divulgantur; Nepaliae viae pleraeque ac pontes interrupti sunt, ubi iam aquae recesserunt, quam ob rem maxime arduum est adiutoribus commeatum et pharmaca advehere. Mira cum vi humidi venti, qui quotannis Asiae regiones ad meridiem vergentes percutere soliti sunt, hoc anno populos illos afflixerunt.
Societates beneficae mundanae auxilia prompta ferri postulant, existimantes XIV miliones Indorum, VII miliones Bengalensium inundationibus affectos esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|