SPIEGEL ONLINE - 27
NICOLAI ACTIO LIBYENSIS SOLITARIA
Germanos politicos indignari de atomico commercio Sarkozyi atque Gaddafii
"Iste hoc fecit sine respectu aliorum, deditus nationalismo primitivo": Propter commercium atomicum cum Libyâ factum Nicolaus Sarkozy praeses Francogalliae verbis verberatur a politicis Germanis – partium variarum. Socialistae Germani dicunt Georgium Bush, si comparetur cum Nicolao Sarkozy, esse politicum valdê moderatum. Prasini autem ironicê cavillantur se nescire, num ipse Gaddafius Libyae dominus mox fiat „democrates sincerissimus".
Passaviâ ex urbe – Primis gradibus in pavimento externae rei politicae factis Nicolaus Sarkozy praeses Francogalliae vix sibi facit amicos Berolinenses. Cum assensus est Francogallos constructuros esse reactrum atomicum ipsâ in Libyâ, effecit, ut Germani politici variarum partium vehementissimê indignarentur.
Nicolaus Sarkozy praeses Francogalliae et Muammar Gaddafius caput civitatis Libyanae: eosdem consociatos esse in rebus atomicis.
Reinhardus Bütikofer praepositus Prasinorum in ephemeride, c.t. „Passauer Neue Presse" indignatus dixit assensionem Sarkozyanam „quoad rem politicam securitatis esse valdê dubitabilem". Reinhardus: "Id" inquit „quod praeses Sarkozy patefacit, est actionismus omnis respectûs aliorum expers, redolens nationalismum." Futurum non fuisse, ut se miraretur, si Sarkozy mox contenderet Muammarem al-Gaddafium caput Libyae esse „democratam sincerissimum". Reinhardus vituperavit, quod Francogallia hôc commercio efficeret, ut Libyae faciliora essent accessu arma atomica. "Abiuravit quidem" inquit „Gaddafius arma atomica, sed quam credibilia sunt verba dictatoris?"
Udalricus Kelber praeceptor fractionis socialisticae capiti rei publicae Francogallicae obicit, quod nullâ causâ se intermiscuisset disceptationibus, quae factae essent de nosocomis Bulgaris liberandis, nisi ut mandata compararet Francogalliae negotiatoribus industrialibus. Kelber a diurnario ipsius „Passauer Neue Presse" interrogatus: „Qui" inquit „voluit efficere spectaculum et studia sua ad effectum adducere ratione primitivâ. Talia solent fieri a despotis, ipse Georgius W. Bush praeses Civitatum Unitarum, si cum Sarkozy comparatur, dicendus est modicus". Etiamsi Gaddafius non cupere arma atomica, neminem scire, quis post Gaddafium Libyâ potiretur. Illos quidem praetexisse propositum sibi esse, ut salem eximerent ex aquâ marinâ, sed ad hunc finem assequendum officinas hêliothermicas esse aptiores.
Gert Weisskirchen locutor fractionis socialisticae rerum externarum in actis diurnis "Berliner Zeitung" verbis effert oportêre quidem, ut Europaei respondêrent pragmaticê studiis Libyae a sordidâ famâ se liberandi Europaeque se adiungendi. Sed ad hoc assequendum deberi invenire alias rationes cooperandi ac vendendam officinam atomicam.
Rolf Mützenich socialista Libyae peritus vituperat commissionem Unionis Europaeae, quod venditionem officinae atomicae dixerit esse negotium Francogalliae et Libyae bilaterale. Mützenich a diurnario ipsius „Thüringer Allgemeine" interrogatus: „Mihi" inquit "hoc videtur esse reprobandum cum aliis tum praecipuê, quia in Unione Europaeâ dicimus rationem politicam rerum externarum et securitatis esse communem. Itaque oportet commissio Europaea sit tantâ confidentiâ sui, ut declaret illud negotium spectare ad Unionem totam".
Hoc commercium atomicum vituperari etiam a gubernatione Germaniae
Hanc autem sententiam iam antea dixerat Gernot Erler socialista et officii externi secretarius publicus. Erler contradixit commissioni Unionis Europaeae, quae commercium Sarkozyi et Gaddafii considerat esse solam rem Francogalliae. Necnon Erler gubernationi Parisinae obicit, quod eadem foedere cum Libyâ facto agat contra studia Germaniae. Erler a diurnario ipsius „Handelsblatt" interrogatus: "Haec res" inquit „directê spectat ad studia Germanorum, quia rei participes sunt negotiatio Siemensiana et sedes Erlangensis." Quia fieri posset, ut technicâ atomicâ exportandâ etiam tangerentur studia securitatis Europaea, Erler postulavit, ut fieret consultatio gubernationum Germaniae et Francogalliae. Negotium enim reactri atomici vendendi factum iri dicitur a societate quadam filiali Arevae, quae est publica Francogalliae societas nuclearis actionaria, cuius 34% (tricenis quaternis partibus centesimis) particeps est Germanica negotiatio Siemens.
Carolus Theodorus Baro de Guttenberg, qui est membrum Unionis Christiano-Socialis et in parlamento Gemanico procurator rerum europaearum, Erlero vituperanti assensus est. Baro de Guttenberg a diurnario ipsius „Passauer Neue Presse" interrogatus: „Optandum est" inquit „ne talia negotia fiant nisi omnibus Europaeis assentientibus". Francogalliam non respexisse "ceterorum Europaeorum curas atque sollicitudines" ad Libyae regionisque propinquae stabilitatem spectantes.
Etiam Ruprecht Polenz, qui est commissioni externae parlamenti Germanici praepositus, monet Sarkozyum, ne Unionem Europaeam actionibus solitariis infirmaret. "Mihi quidem Sarkozyus videtur" Pohlenz inquit „nimis multas res agere simul. Hoc in rebus domesticis certê est necessarium. At in rebus externis non oportet hoc fieri nisi socii Europaei assentiuntur. Etiamsi hoc interdum non fit nisi longo spatio intermisso, Francogallia oportet curet, ut firmetur ratio politica securitatis atque rerum externarum communis. Hoc autem non fiet talibus actionibus solitariis."
Adiuvandam quidem esse Libyam – at hoc num fiat officinis atomicis?
Idem politicus christiano-democraticus foedus atomicum praedispositum vituperavit: „Equidem de hac re iudico criticê. Nam Libya quantum ego video, adhuc est civitas instabilis, quae non respiciat iura humana. Coepit quidem haec civitas redire ad Nationum Unitarum Organisationem, et oportet Libyam adiuvare eo redeuntem". At ne adiuvaretur officinis atomicis.
E contrario Andreas Schockenhoff democrates christianus a „Berliner Zeitung" interrogatus dixit hanc cooperationem Francogallico-Libyanam esse ratione logicâ effectam eo quod Libya a.2003 renuntiavisset programmati suo armorum atomicorum secreto. "Gaddafii praeceptoris Libyae" Schockenhoff inquit „non interest civitatem suam puniri novis sanctionibus". Oportêre, ut Libyae concederetur occasio evolutionis oeconomicae. At etiam videndum esse, ne programma adhiberetur ad usum energiae atomicae non-civilem.
Francogallia die Mercurii cum Libyâ consenserat se in eâdem terrâ Africae borealis aedificaturam esse reactrum atomicum. Quo reactro energiam fore gignendam, qua fieret aquae marinae *desalificatio. Sarkozy politicus conservativus iam illo tempore, quo disceptatum erat de Europaeae mensae argentariae independentiâ et de publico aere alieno deminuendo, Unioni Europaeae iam dederat materiam rixandi.
Consensio atomica Sarkozyi et Gaddafii sollicitat politicos Germanos.
Hanc relationem d.28.m.Iulii a.2007 h.13.30 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|