Annus
2 0 0 7



In Indonesia terram tremuisse

In Indonesia terram tremuisse

Jovis die insulae Maluku, quae orientalem partem Indonesiae constituunt, terrae motu ingenti magnitudine quassae sunt, qui septimum gradum Richterianum attigit, XLV chiliometra sub aequoris superficie ortus: quod retulerunt studiosi Americani qui totius terrae motus accurate observare soliti sunt. Subito timore omnes capti sunt, ut iterum vehementia undae mirabilis Japonico verbo "tsunami" appellatae, quae ante XXXI menses oras Sumatrae plerarumque insularum Asiae meridionalis letali vi percussit, litora vicosque vastaret. Studiosi tamen Indonesiani vanum terrorem illum esse nuntiaverunt. Populus ex aedificiis casisque subito aufugit, nemo tamen interiisse narratur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae