Annus
2 0 0 7



IN AFGANISTANIA ITERUM PERIEGETAS EREPTOS ESSE

In Afganistania iterum periegetas ereptos esse

Duodeviginti Coreani Meridionales, qui ampla autoraeda ex urbe Kandahar Kabul versus iter faciebant, ab armatis Talibanis comprehensi et erepti esse narrantur. Tres ex viatoribus viri, ceterae puellae, omnes Christiana fide esse referuntur.

Mohammad Sharif, dux Talibanorum regionis Qarabagh ubi scelus perpetratum est, nuntiavit omnes obsides bene valere atque interrogandos esse, de quorum fortuna a senioribus Talibanorum consilium captum iri. Iam Germani duo necnon sex Afgani Mercurii die libertate orbati erant: quorum omnium salutem hoc pacto servandam esse nuntiaverunt raptores, si acies Germana ex tota Afganistania recesserit.

Interea tres Britanni milites, duo cives indigenae ab homicida Afgano sui interfectore enecti sunt, qui in Provincia Helmand se in copias Britannicas moriturus coniecit.

Re vera longe distat pax ab Afganistaniae regionibus!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae