De reclamationibus in Peruvia
De reclamationibus in Peruvia
Peruvia tota operstitio septimana praeterita constitit:
multitudines Limae necnon in ceteris amplissimis urbibus per fora
viasque reclamaverunt, quorum tres ab astyphylacibus interfecti
sunt. Multo graviores tumultus hi fuerunt, quam omnes qui
recentibus annis totam rem publicam perturbaverant. Reclamationes
contra regimen praesidentis Alani Garciae, qui fere ab anno
munere suo fungitur, magistrorum operstitio coeperat, deinde
operarii aedificatores, agricolae, fossores consecuti sunt.
Limae, in capite Peruviae, proelia per vias facta sunt quibus
centum circiter ductores societatum operariorum defendentium
comprehensi in vincula coniecti sunt; Arequipae, in Peruviae
secunda urbe, magistri lycopersica et ova in praesidentem
coniecerunt et reclamantes irati astynomos brevi tempore
eripuerunt.
Magistrorum tumultus tum ortus est, cum a regimine deliberatum
est omnes examine probare ac dimittere illos, cuius exitus
exspectationibus non respondeant: qua ratione verentur ductores
magistrorum societatum ut catervatim munere amoveantur. Dux vero
oppositorum Ollanta Humala se reclamantibus coniungit,
praesidentem accusans quod, quamquam augeantur divitiae Peruviae,
nullo modo populi condiciones meḷiores factae sint.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|