Sarkozy negotiationibus impedit
Sarkozy
negotiationibus impedit
Die Martis Unio Europaea officialiter
aperuit negotiationes cum Turcia, statum membri UE petente, in
duobus novis capitibus sermonum, quae capita attinent ad rem
statisticam et inquisitionem rationum fiscalium. Vehementer
reclamanti praesidente Francogallorum Nicolas Sarkozy, ultima in
minuta e mensa negotiationis retractatum est caput tertium, de
politica oeconomica et monetali. Quae actio certe politicis
Turcicis minime placuit.
Caput tertium e mensa "diplomatice" evanuit postquam
Sarkozy minatus esse traditus est Francogalliam id officialiter
vetaturam. Negotiator Turcicus, minister oeconomiae Ali Babacan,
qui Bruxelles venit se credens de omnibus tribus disciplinis
locuturum, dixit actionem a Sarkozy peractam nocivam esse et
Turciae et imagini ipsius Unionis Europaeae, nam monstrat hanc
minime adhaesuram principi "pacta sunt servanda".
Ante nonnullos menses, tunc de praesidentatu Francogalliae
contra Segolene Royal pugnans, Sarkozy multoties dixit se minime
credere Turciae sors futura in Europa esse debere. Pro statu
membri UE praesidens novus Gallorum proponeret regimini Ankarensi
"sodalitatem favorabilem".
Negotiationes cum Turcia progrediuntur lente etiam eam ob rem,
quod regimen huius terrae non vult portus suos navibus Graeco-Cypri
praebere donec Unio Europaea tollet sanctiones oeconomicas contra
civitatem Turco-Cypricam, a neminem praeter Turciam ipsam
officialiter agnotam. Adhuc aperire valebat Turcia duo tantum
capita: scientiam & investigationes necnon politicam
industrialem & mercaturam.
Eodem die Martis alter candidatus ad statum membri UE, Croatia,
aperuit sex nova (sex iam antea aperuerat) capita negotiationis,
quae sunt: ministrationes, leges de societatibus commercialibus,
ministrationes fiscales, societas informatica & media
communicativa, res statistica, inquisito rationum. De hac re a
diurnariis interrogatus minister Germaniae ab exteris Frank-Walter
Steinmeier, qui nomine Unionis Europaeae negotiationibus praeest,
dixit Zagrabiam in via recta iam esse ad Unionem intrandam.
Etiam eodem die Martis procuratrix principalis Tribunalis
Hagensis Carla del Ponte se pronuntiavit esse contra pactandum de
artiori cooperatione Unionis Europaeae cum Serbia, donec dux
generalis Ratko Mladic, homicidiorum in vicina Bosnia annis 1992-95
patratorum accusatus, a regimine Belgradensi apprehensus est.
Casus Mladic adhuc libertate in ignoto loco fruentis causa erat
ruptionis Maio ineunte sermonum de associatione Serbiae,
commisarius tamen UE, qui expansionem Unionis curat, Olli Rehn,
modo dixit has negotiationes mox pergendas fore.
Scripsit Adam Wencel
|