Potentes de Africa disputasse
Potentes de Africa disputasse
Post tenue consilium de obnoxiis vaporum emissionibus
moderandis sumpto, grex octo potentissimarum orbis civitatum
praesidentium Aggere Sacro (Heiligendamm), ad oram maris
Baltici, cum quattuor Africarum natiorum legatis convenerunt, id
est Nigeriae Senegaliae Ghanae et Algeriae, ut de
perniciosissimis morbis quibus incolae Nigri Continentis
affliguntur colloquerentur. Sexaginta milia milionum dollarorum
ad hoc a ditissimis nationibus fundentur, quorum dimidia pars a
Civitatibus Americae Unitis.
Confirmatum est septem millesimae partes nationum illarum
dividiarum in adiutorium pauperrimorum ab anno bismillesimo
decimo quinto donandum esse atque aes alienum Africorum magnopere
remittendum esse. Consilium denique mutuae vigilantiae institutum
est, ut omnia communi consensu perficiantur. Magnae sunt
exspectationes rectorum Afrorum.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|