Annus
2 0 0 7



SPIEGEL ONLINE - 31

IMPETUS CIVITATUM UNITARUM IN DISCEPTATIONE FACTUS

Georgium offendere Angelae consilia climatica

Georgius Bush praeses Civitatum Unitarum, impetum facit ad litigationem climaticam superandam. Brevi ante colloquium Gregis Octonarii (G-8) summitarium1 idem praeses proprium consilium eo adducturus est ad effectum, quod 15 nationes invitat ad seriem summitatum climaticarum participandam. Georgius enim, cum non iam velit defendere, sed offendere, respuit consilia Angelae Merkel cancellariae. Tamen Angela dicit se gaudere de Georgii impetu.

Vassintonio ex urbe – Domus Alba hodie proposuit stratagema temporis longioris, quo evitetur climatis mutatio perniciosa. Georgius commendavit, ut iis nationibus inter se esse consociandum, quae fabricarent pleraque gasa tepidariana2. Idem praeses Civitatum Unitarum adhortatus est 15 civitates, ut usque ad annum 2008 unâ decernerent destinatum globale ad emissionem carbonei dioxydati deminuendam. Ut maximi substantiarum nocivarum fabricatores, inter quos etiam essent Indi et Chinenses, hoc destinatum assequi possent, hodie Vassintonii praeses Americanus commendavit, ut, hôc anno exeunte inter se convenirent. Ambae nationes, et Indica et Sinica, assenserunt quidem protocollo Kyotoniensi, sed nulli limitationi sunt obnoxiae. Porro consentaneum esse, ut eiusdem conventûs participes forent Europae nationes praecipuae.

Praeterea tollenda esse impedimenta teloniaria, ut technologiae circumiecturales3 melius adhiberi possent communiter.

Novus impetus: Georgius Bush clima vult tutari normîs sui ipsius

Unâ septimanâ ante initium Summitatis Gregis octonarii in Aggere Sanctorum4 habendae, in qua mutatio climatis impugnanda multum valebit, a gubernatione Civitatum Unitarum affirmatur commendabile esse etiam, ut decernerentur destinata remotiora, quae spectarent ad gasa tepidariana – sed eadem destinata ne appellarentur nisi anno proximo futuro exeunte.

Eo modo Civitatum Unitarum gubernatio denuo evidenter repudiavit destinata clarê describenda. Officium praesidiale hodie declaravit Civitates Unitas non comprobaturas esse limites carbonei dioxydati emissi superiores praescriptos. Quaedam locutrix gubernationis dixit Civitates Unitas non fovere commercium emissionum universalem. Ergo gubernatio Americana respuit duo destinata praecipua, quae Angela Merkel assequi voluerat in colloquiis summitariis in Aggere Sanctorum habendis.

Etiam China annuntiavit se proposituram esse consilium proprium ad effectum tepidarianum5 impugnandum. Hodie Pechino in urbe cooperatores complurium ministeriorum dixerunt consilium agendi, quod die Lunae proponeretur, praeter consumptum energiae deminuendum complecteretur regiones silvestres exaugendas. Necnon de emissione gasorum tepidarianorum deminuendâ esse provisum. Iidem magistratûs ministeriales, qui nolunt nominibus commemorari, verbis extulerunt gubernationem Sinicam nullo pacto huiusmodi internationali ipsum se obligaturam esse. China aliaeque terrae liminares6 participes erunt colloquiorum Gregis Octonarii ad clima pertinentium.

Itaque aliae causae sunt exortae, quibus fieri potest, ut in Aggere Sanctorum politici rixentur litigentve. Tamen Germaniae gubernatio foederalis impetum Georgii climaticum accepit sibi gratum. Angela Merkel cancellaria foederalis dixit Germaniam et Civitates Unitas unam aliis appropinquare. Eadem Angela hodie vespere Berolino in urbe: "Equidem" inquit „video totam hanc rem bene progredientem". Georgium in oratione suâ verum esse comprobasse, quod climatis mutatio effecta esset ab hominibus neque hominibus liceret eandem praetermittere neglectam. Angela autem addidit: "Hoc nunc est, ut ita dicam, fundamentum commune, in quo agamus". Sed ut praepararetur Summitas Gregis Octonarii septimanâ proximâ in Aggere Sanctorum habenda, „certê aliquanto" laborandum esset ad verba accuratê facienda, quae spectarent ad clima tutandum.

Homines gubernationis Germanicae participes sensu translato dixerunt, bene accidere, quod omnes problematum climaticorum effectores principales „eidem navi imponerentur". Sed iidem verbis efferentes: "Nobis" inquiunt „multum valet omnes gradûs actionesve illigari in processum climatis Nationum Unitarum." Praecipuê in colloquio climatico, quod in insulâ Bali ut fieret constitutum esset, hanc rem necessario graviter promotum iri. Oratio Bushiana Berolini in summâ utilis esse putabatur. Eo quod Georgius hoc thema tam fusê tractavisset, effectam esse „motionem".

At Georgius Trittin praeses fractionis Prasinorum inceptum Bushianum vituperavit. Trittinus Prasinus a SPIEGEL ONLINE interrogatus: "Novum" inquit „Civitatum Unitarum stratagema (quale vocant) climaticum extra Unitarum Nationum Organisationem quod fit, nihil est nisi stratagema, quo tutela climatis impediatur". Nisi participes forent victimae climatis mutati, secundum Bushii voluntatem congregaturos esse „pollutores maximos, ut pollutionis deminutionem destinatam differrent ad Kalendas Graecas."

Etiam Sigmarus Gabriel minister circumiectorum foederalis non credit inceptum Civitatum Unitarum climaticum posse supponi in locum consultationum intra UNOnem faciendarum, quas petit gubernatio Germaniae foederalis. Sigmarus democrates socialis a „Berliner Zeitung" interrogatus: "Processus talium consultationum universalis" inquit „colloquiis 15 nationum plurimum energiae consumentium foveri quidem posset additiciis, sed nequaquam fieri evitabilis". Sigmarus addens "Laetabimur, si incepto Civitatum Unitarum in Summitate Aggeris Sanctorum facilius effectum erit ut participes inter se consentirent de emissionibus deminuendis in tempus posterius necessariis".

Mense Decembri in Bali insulâ Indonesianâ consultabitur, quale pactum novum supponendum sit in locum protocolli climatis tutandi Kyotoniensis, quod a.2012 fiet irritum. Eidem autem pactioni Civitates Unitae usque hodie se non applicaverunt.

1 colloquium summitârium: summit talk; Gipfelgespräch. Liceat etiam brevius dicere summitâs,-âtis f.", cfr Angl. summit, fr. sommet.
2 gasa tepidâriâna: Angl. greenhouse gases; Theod. Treibhausgase. tepidârium, -iî n. greenhouse.
3 technologiae circumiectûrâlês: Angl. environmental technologies; Theod. Umwelttechnologien.
4 Agger Sânctôrum: Theod. Heiligendamm. Tribus oppidi Bad Doberan, quod situm est in litore Maris Baltici.
5 effectus tepidâriânus: Angl. greenhouse effect; Theod. Treibhauseffekt.
6 terra lîminâris: Angl.threshold country ; Theod. Schwellenland.

 

Hanc relationem d.31.m.Maii a.2007 h.19.30 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae