MILITES GERMANI MORTUI
MILITES GERMANI MORTUI
Ducem Talibanorum gloriari de attentatione in militiam Germanicam factâ
Talibani confessi sunt se fecisse attentationem in Afganistaniâ boreali suicidialem, qua tres milites Germani sunt interfecti. Attentatores a Talibanis celebrantur „heroes mudzahidini". E contrario Jung minister defensionis dicit „attentationes esse ignavas".
Berolino et Kunduzio ex urbibus - In paginâ suâ interretiali Talibani iubilant, quod „heros mudzahidinus" Kunduzio in urbe impetum fecerit in gregem Germanorum stationes circumeuntem. Attentatorem oriundum fuisse e provinciâ Kunduzianâ. Undecim milites Germanos esse interfectos. Mullah Hajatullah Chan dux Talibanorum dixit Reutersianae agenturae nuntiorum: „Noster pugnator Talibanus prope copias Germanas ipse se displosit, ut interficeret plus decem milites Germanos."
Mullah Hajatullah Chan dux Talibanorum: Qui iubilat de attentatione in Germanam militiam foederalem factâ
ISAF internationalis cohors tutoria rettulit mortuos esse tres milites, duos esse vulneratos. Talibani solent numerum hominum a se afflictorum indicare vero multo maiorem.
Franciscus Iosephus Jung (qui est partis politicae Christanae democraticae), cum maximê hunc nuntium lugubrem ante meridiem acciperet, iter privatum Hafniam factum interrupit et revolavit Berolinum. Nuntiavit complures milites Germanos esse interfectos, alios graviter vulneratos. Numerus autem exactus a Jung non est allatus.
Idem minister condoluit militum cognatis agnatisque. Jung: "Animo" inquit „consternato et depresso accepi factas esse attentationes ignavas in milites Germanos Afganosque civiles Kunduzienses, quibus complures milites Germani animam efflaverunt aliique graviter sunt vulnerati". Hac horâ eximiê compatimur cum militum cognatis agnatisque."
Afganistania: Germanae militiae foederalis missionem esse periculosam
23.11.2004: Miles quidam militiae foederalis stationes circumiens in Kunduzio urbe Afganistaniae.
23.11.2004: Miles Militiae Foederalis vigilat ante mesquitam Kunduziensem.
17.04.2005: Praesidium carro *gepico typi „Lupi" instructum Kunduzio Faisabadam iter faciens oportet exspectet, usque dum agmen ovium agatur de viâ.
08.10.2003: Prope Kabulum milites Germani Cohortis Internationalis ISAF custodiunt autoplaustrum.
29.08.2005: Miles Germanus iuxta milites Afganos in castris Kunduziensibus constat more militari.
29.08.2005: Unus Germanus, plures Afgani milites constant in castris Germanorum ipsius ISAF participum, cum per portam vehitur currus cataphractus typi „Vulpes", cui insidet adiutor medicinalis.
29.11.2003: E turris aëronauticae tecto Germani lyncei sclopetatores (Angl. snipers) aeriportûs Kunduziensis circumiecta observant.
02.04.2007: Kunduzio in urbe Curtius Beck Germanae partis socialisticae particeps est fundamenta scholae puellarum ponendi.
27.11.2004: Germanus miles stationes circumiens viam observat Kunduziensem.
23.11.2004: Milites Germani eunt per mercatum Kunduziensem.
23.11.2004: In margine Kunduzii urbis Afganistaniae borealis Germani milites stationes circumeunt per loca, ubi aedificantur nova castra Germanicae militiae foederalis.
|
Milites in mercatu stationes circumire
Locutor Kabuliensis cohortis NATOnianae periodico SPIEGEL ONLINE affirmaverat attentatione bombariâ Kunduzii factâ interfectos esse complures milites ISAFianos. Gregi cuidam perquisitorio mandatum esse, ut rem explorarent. Investigandum esse, utrum attentatio effecta esset a Talibanis an a baronibus drogarum.
Ipsius SPIEGEL TV diurnarii certiores facti sunt tres milites violatos illatos esse castris Germanicis, ex quibus iidem aeroplano auferrentur in Germaniam. Duos ex vulneratis iam subierunt sectionem chirurgicam. Militibus in castris versantibus interdictum est, ne exirent.
Antea Nur Mohammed praefectus generalis, praeceptor securitatis Kunduziensis, dixerat attentatorem suicidialem impetum fecisse in milites Germanos stationes circumeuntes. Praeterea interfectos esse quattuor homines civiles, vulneratos duodecim alios. Magistratûs Afganiani nuntiaverunt milites partim pedibus, partim autocineto iter fecisse. Testis oculatus dixit se subito audivisse sonum magnum. „Vidimus crassum fumum nigrum necnon homines aufugientes".
Ajub Salangi, praeceptor astynomorum provinciae, declaravit duo vehicula Germanicae militiae foederalis stationes circumvehentia vecta esse in mercatum. Deinde milites ibidem unâ cum interprete suo escendisse, ut aliquid emerent, cum subito attentator displosit cingulum suum displosivum.
Septimanâ proximâ praeteritâ copiae US-Americanae necaverant Mullam Dadullam ducem Talibanorum militarem. Itaque Talibani iuraverant fore, ut ulciscerentur.
Attentatio ex a.2003 gravissima
Haec attentatio in militiam Germanam in Afganistaniâ facta est gravissima omnium, ex quo m.Iun. a.2003 attentator suicidialis Kabulo in urbe principe taxiraedam materiâ displosivâ oneratam gubernavit in laophorum, cui insederunt milites Germani. Illo tempore interfecti sunt 4 milites Germani, undetrigina sunt vulnerati. Ante attentationem recentissimam Kunduzii factam actionibus Afganiensibus iam duodeviginti milites Germani erant interfecti, quorum decem violentiâ mortui sunt, octo infortuniis.
Postremo copiarum NATOnianarum adversarii in provinciâ Kunduzianâ m.Iunio anni proximi praeteriti attentationes fecerant in milites Germanos. Impetu in praesidium militiae Germanae facto tum duo Afgani sunt mortui, Germani non sunt afflicti. Eodem autem mense, cum sclopetaretur in currûs stationes circumvehentes, prope Kunduzium tres milites Germani leviter sunt vulnerati.
Hôc tempore plus tria milia centum quinquaginta Germani, praesertim in Afganiâ boreali sunt collocati, quae regio usque nunc dictum erat esse relativê quieta. Praeterea in parte terrae australi, de qua fervidissimê pugnatur, sex aeroplana militiae Germanae exploratoria typi „Tornado" adhibentur.
Intra Germaniam de militibus Germanis in terram bello civili destructam mittendis alii aliter cum sentiant, vehementer inter se rixantur. Vituperatores emissionem aeroplanorum pyraulicorum considerant belli participationem directam. Foederales iudices constitutionales proximis mensibus decernent, utrum emissio illa congruat cum lege fundamentali an non. Politici fractionis sinistrae accusatores dicunt eandem missionem non congruere cum mandato militiae foederalis intra NATOnem exsequendo.
Hanc relationem d.19.m.Maii a.2007 h.13.56 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|