De regimine Gallico nuper constituto
De regimine Gallico nuper constituto
Res novae in regimine a praesidente Francogallicorum nuper
electo inopinate factae sunt. Nam numerus ministrorum dimidiatus
est: quorum unus tantum (Alain Juppé) de rerum natura et de vi
generanda necnon de vehiculorum motione acturus est, alius vero
(François Fillon) de impensis minuendis. Munus ministri rebus
exteris addicti Bernardo Kouchner (quem in imagine aspicis)
tributum est, qui societatem beneficam condidit, quae
"Medici sine finibus" (Medecins Sans Frontieres)
appellatur, et Factionis Socialisticae socius praeclarus est:
quem novo officio cognito repente rectores partis eiusdem
expulerunt.
Rachida Dati, mulier genus Africana quae Sarkozy candidato ut
nuntius proxima fuit, ministra iustitiae erit, res interiores
Michèle Alliot-Marie, pristini praesidentis Chirac fidelissimae,
committentur. Summatim septem mulieres, octo viri ministrorum
sellas occupaturi sunt: nusquam tot feminae in regimine quolubet
inveniuntur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|