Annus
2 0 0 7



SPIEGEL ONLINE - 13

AFGANISTANIA

Ab officio secreto nuntiatam esse mortem

Mullae Dadullae ducis Talibanorum

Graviter afflicti sunt Talibani islamistae radicales: Mulla Dadulla, dux Afganorum rebellium, ab Afganico officio secreto refertur in Afganiâ australi esse interfectus. Sed ISAF, i.e. internationalis cohors securitatis in Afganiâ augendae, mortem Dadullae nondum confirmavit.

Kabulo ex Afganistaniae urbe principe Sajed Ansari, locutor officii secreti Afganiani, hodie bene mane: "Possum affirmare" inquit „Mullam Dadullam esse mortuum. Eius corpus mortuum nunc est in provinciâ Kandahar." Ducem militarem eiusque fratrem interfectos esse in operatione, quae fieret in provinciâ Helmand. Pugnarum participes fuisse milites Britannos et Afganianos necnon milites speciales Civitatum Unitarum. Cetera postea nuntiatum iri.

Mulla Dadulla: Talibanorum dux sanguinolentus


Dadulla oriundus erat ex Orusgan provinciâ Afganistaniae mediâ. Idem dicitur a.2001 particeps fuisse caedis 200 hominum civilium in Jakawalang effectae.

 


Mense Martio a.2003 pede amputato idem Talibanus a Consilio Talibanorum supremo factus est dux militaris Afganistaniae australis.


A gubernatoribus Afganistaniae Dadulla nunc nuntiatus est interfectus esse.

At Sabihullah Mudschahid locutor Talibanorum Dadullam mortuum esse negavit. "Hoc nihil est nisi hostium vana gloriatio. Isti contendunt se relatoribus ostensuros esse Mullae Dadullae corpus mortuum. Nos item promittimus nos relatoribus tradituros esse vocem Mullae Dadullae recentissimê receptam".

Iohannes (John) Thomas praefectus maior ipsius ISAF cohortis tutoriae Afganiensis, dixit se non posse confirmare mortem Dadullae. Idem: "Audivimus" inquit „tales relationes, sed non possumus easdem confirmare". At BBC statio Britanniae radiotelevisifica rettulit unum ex suis relatoribus in Kandahar vidisse Dadullae corpus mortuum.

Si Mulla Dadulla, unus ex Talibanorum decemviris, reverâ captus aut interfectus est, Afgani rebelles gravius afflicti sunt quam umquam antea. At Dadulla iam antea dictus erat esse mortuus, quod postea falsum esse apparuit.

Dadulla in numerum refertur familiarium Mullae Omaris ducis Talibanorum et oriundus erat ex Orusgan provinciâ Afganistaniae mediâ. Dadulla pugnator, qui est famosae crudelitatis, dicitur a.2001 particeps fuisse caedis in Jakawalang factae, qua interfecti sint 200 homines civiles. Qui dux rebellium cum cetera tum praecipuê imperavit, ut diurnarius Afganianus eiusque autoraedarius m. Martio violenter abducti crudelissimê decapitarentur. In colloquiis interrogatoriis m. Martio ineunte annuntiavit factum iri in Afganistaniâ multas attemptationes suicidiales.

M.Martio a.2003 idem Talibanus pugnator, qui in bello privatus erat altero pede, a Consilio Talibanorum supremo factus est dux militaris in Afganistaniâ australi. ISAF cohors interntionalis in Afganistaniâ australi ex mensibus pugnat cum Afganîs seditiosis, qui pugnant Talibanîs ducentibus.

Hanc relationem d.13. m.Maii a.2005 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae