Papa ad Brasilienses adit
Papa ad Brasilienses adit
Haud sine magna exspectatione fidelium, Benedictus XVI pervenit hodie Brasiliam: nunc primum ex pontificatu suo regionem orbis catholicis habitatissimam visitat.
Visitatio Benedicti XVI habet proposita confirmandae beatificationis primi viri Sancti apud Brassilienses nati, nomine Fratris Galvao; et inaugurandi -instante die Dominica- V Concilii Generalis Episcopatus Latini Americani, quod habebit locum in "Aparecida", 170 kilometra a Sao Paulo distante basilica. Ibi enim habetur unum ex maioribus templis ad fidem catholicam dicatis in orbe terrarum. Quo milliens mille fidelium, audiendae missae pontificiae, ituros creditur.
Praeterea, quae sint agenda illi, sic vulgatum est: Die Iovis, colloquium cum praesidente Luiz Inácio Lula da Silva habebit; item, conventum oecumenicum cum ducibus aliarum relgionum; item, congressum cum iuventute catholica in stadio Sao Paulo. Quo 40.000 adulescentium ex omnibus partibus Brassiliae, Argentinae, Chiliae, aliarumque civitatum finitimarum, convenient. Sabbato, visitabit villam extra urbem sitam, ubi addicti pharmacorum curantur, eisque bene dicet. Die dominica, iter eius finem habebit. Ad ea iturus est suo vehiculo pontificio aut helicoptero vectus..
Scripsit Carolus Petreius
|