DE MONUMENTO RUBRO EXERCITUI
DE MONUMENTO RUBRO EXERCITUI
Rectores Estoniae monumentum Tallinii amovere constituerunt, quo Exercitus Rubri victoria ex nazistarum acie secundo bello mundano celebratur; mille circiter reclamantes Russi Estoniam inhabitantes Jovis die apud statuam militem Sovieticum effingentem convenerunt ut opinionem suam contrariam patefacerent: qui sacrificium militum Russorum ad libertatem restituendam et feritatem nazistarum repellendam etiam nunc cultu dignum reputant.
Retulerunt Estoniae auctoritates multitudinem ad forum se contulisse, ubi nulli consistere liceret, in res et in publicos custodes violenter se invehentem, qui vapore lacrimifero effuso et aqua vehementer eiecta responderunt. Nihilominus ablata est statua, quae nunc ignoto in loco servatur. Similia etiam nocte inter Veneris et Saturni dies evenerunt, cum etiam reclamantes rectorum consilium defendentes adfuerunt.
Minister Russorum rebus exteris addictus per nuntium consilium Estoniae rectorum condemnavit; minister primarius Andrus Ansip rem ad Estones tantum pertinere retulit, neque ullam disputationem de monumento collocando cum Russis habendam esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|