Mstislav Rostropovich suum diem obiit
Mstislav Rostropovich
suum diem obiit
Post diuturnum morbum, qui tamen nisi nuper
insignem Russum musicum a scaena arcere non ita valuit, Mstislav
Rostropovich illius, maximi per saeculum XX totum pulsatoris
amplae violinae, in cubiculo quodam nosocomii cuiusdam Moschae in
urbe siti necnon canceraticis morbis curandis dicati, cor tandem
pulsare desiit. Rostropovich, qui iam duas chirurgicas sectiones
a mense Februario passus erat, octoginta annos nuper adimpleverat
atque uxoratus cum cantrice melodramatica nomine Galina
Vishnievskaia iam quinquaginta et duos annos manebat. Eximius
discipulus Pauli Casals necnon Demetrii Shostakovih (quem cordi
una cum Sergio Prokofiev illo habebat) unus ex optimis musicis
per totum tempus egregia virtute non modo pulsandi sed etiam
orchestram regendi gaudens putabatur.
Multis necnon clarissimis praemiis ab eo
receptis, inter quorum numerum iis quibus nomen Stalin
(maximum in evolata URSS tunc concedendum) necnon Princeps
Asturiarum, quod quotannis ab Hispana Fundatio
concessum, plurimae eius rei causae nominari possunt, causae enim
non modo ad artem musicam, sed etiam ad iurum humanorum
defensionem pertinentes, nempe epistula illa ad ephemeridem
nomine Pravda ab ipso Rostropovich
quondam -difficilioribus enim in temporibus- missa, qua
oppugnationes insectationesque in Alexandrum Solzhenitsin illum a
moderatoribus Sovieticis communisticis illis confectas magna
virtute necnon audacia haud parve reprobavit, ex qua causa ipse
URSS relinquere atque civitatem amittere coactus est. Alexander
autem Solzhenitsin ipse, morte amici modo cognita, "amarus
ictus in cultum nostrum evenit" dixisse
creditur.
Musae necnon divus Apollo, Parnaso illo ubi
cotidie habitant descendentes, eximii musici funera comitari
putantur...
Scripsit Ansgarius Legionensis
|