BBC Britanni emissores nuntiorum rettulerunt partes illius scopocinematis monstratas esse ab al-Arabiya Dubaiensi statione televisificâ. Hôc cinemate monstrari, quomodo captivus nomine Ghulam Nabi oculis panno obtectis quandam fecisset confessionem. Deinde eundem a puero duodecim ferê annos nato appellatum esse speculatorem et cultro magno decapitatum.
Statio BBC refert Talibanos Afghanianos Nabium inculpavisse, quod esset speculator Civitatum Unitarum. Eosdem islamistas contendere rebus a Nabio proditis fieri potuisse, ut mense Decembri in Afganistaniâ australi Americani impetum facerent aerium, quo quidam dux Talibanorum interficeretur. At pater Ghulami Nabii, qui vitam degit in Pacistaniâ, dicit filium suum fuisse fidelem assectatorem Talibanorum.
Decem homines occisos esse attemptatione suicidiali
In Afganistaniâ orientali hodiernâ attemptatione suicidiali decem homines sunt occisi, quadraginta violati. Mira Dschan, vice-praeceptor officii secreti provinciae, dixit attemptatorem veste astyphylacis indutum autobirotâ vectum esse in mercatum oppidi Chost seque ipsum ibidem displosisse. Gul Mohammad Mohammadi, rector magistratûs valetudinis affirmavit plerosque homines displosione afflictos fuisse civiles. Quattuor homines violatos comate esse affectos. Attemptationem non esse effectam a Talibanis, sed a duobus gregibus sibi privatâ rixâ invicem infestis.
Paucis horis ante attemptationem in quadam tabernâ mercatûs displosa erat bomba in apparatum photographicum abdita. Hac displosione unus vir est necatus, septem alii violati. Oppidum Chost ad limitem Pacistaniae situm nuperrimê compluribus Talibanorum attemptationibus vehementer afflictum est. Die 14. m.Apr. quidam attemptator suicidialis ante sedem astynomorum se ipsum displosit, quo interficerentur octo homines.
In provinciâ Paktia propinquâ Talibani (quales esse putantur) mane diei Solis astyphylacibus insidiati sunt. Locutor gubernatorius dixit in proelio interfectos esse quinque aggressores unumque astyphylacem.
Hanc relationem d.22. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: