De Solomonum Insularum tsunami
De Solomonum Insularum tsunami
Die Solis in Europa declinante Solomones Insulae, quae in medio Pacifico Oceano sunt, post ingentem terrae motum in medio aequore factum tsunami creatis vehementibus undis percussae sunt: nonnulli vici inundati esse narrantur, item maxima urbs Gizo appellata, cuius plerique cives ut piscatores vitam agunt. Magister quidam puerorum, a diurnariis Britannicis interrogatus, omnes ad vitam suam servandam cucurrisse, domos suas conversos dirutas aspexisse, aedificia nonnulla terrae motu ipso affecta esse dixit; aquam potui aptam et medicorum curationem omnino deesse. Plerique Solomonum Insularum incolae in ligneis et harundineis casis vitam agunt.
Minister primarius Manasseh Sogavare duodecim cadavera paulo post calamitatem comperta esse, plura tamen ab adiutoribus inventum iri nuntiavit. Qui Lunae die vesperi incolas allocutus est: "Cor meum - inquit - vobiscum in rebus adversis est." Auctoritates cum adiutoribus Crucis Rubrae castra in regione ad occidentem vergentem posuere. Regimen Australiae quam celerrime duo miliones Australianorum thalerorum (1,3 miliones euronum) ad auxilia ferenda donavit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|