Decima vice primus arenas percurrebat
Decima vice primus arenas percurrebat
Decima vice Lahcen Ahansal Marocanus
triumphavit in cursu marathonio arenoso (Marathon des Sables),
ultimos septem diebus in arenis occidentalis partis Saharae
habito. Quo cursu non solum aut currere aut ambulare per arenas
cursores, sed etiam ipsi "navigare" scire debent, nam
saepissime non est via cursus qualibuslibet signis instructa.
Meminisse etiam debemus cursores saepe in pleno sole currere,
temperie aeris usque ad 43 gradus Celsianos crescenti.
Ad metam ultimae, "levis" (nam tantum 11,7
chiliometrorum, inter quae 6,3 chm per valla arenosa) partis
marathoni Lahcen Ahansal secundus advenit, statim fere (2 minutis
17 secundis) post... fratrem suum Mohamadem. In classificatione
generali tamen vicit Lahcen, cunctam distantiam 221
chiliometrorum - in sex partes divisam, quarum difficilima quinta
erat, 70 chiliometrorum - tempore 17 horarum 25 minutarum
percurrens. Praeter longissimam quintam, in memoria currentium
fortasse etiam secunda pars diu manebit, licet 35 "tantum"
chiliometrorum - continebat enim longissimam ascensionem montis
El Oftal, declivitate media 25%.
Nimirum in altero loco generalis classificationis invenimus
supradictum fratrem Lahcen, Mohamedem Ahansal (17 h. 37 m.).
Tertius ad metam cursor arenosus quoque "filius deserti",
Marocanus est, nomine Aziz el Akad (17 h. 59 m.), quartus autem
Hispanus Jorge Aubeso Martinez (17 h. 59 m.). Inter mulieres
Francogalla Laurence Fricotteaux triumphavit (23 h. 28 m.)
Cunctim 726 cursores ad metam sextae partis pervenerunt, 31 in
via de cursu desistentibus. Quis numerus multo maior est 23
athletis, qui anno 1986 primo matathonio cursu arenoso adfuerunt.
Scripsit Nanompouphos
|