NUNTIUS IRAQUIAE: 50 OCCISOS
NUNTIUS IRAQUIAE: 50 HOMINES OCCISOS
Fuit cruenta caedibus dies, quae iterum
complevit luctu capitalem Iraquiae urbem.
Plus 50 homines decessere hoc sabbato in Iraquia per actiones oppugnatorum se immolantium diversis in civitatis partibus, sicut auctoritates astyonomicae retulerunt.
In eo maleficiorum pessimo, 20 homines perdidere vitam, facto impetu adversus stationem custodiarum, quae cuidam vico urbis Bagdad invigilabant.
Pleraeque victimae fuerunt astyonomi, verum inter cadavera reperti sunt tres rei, captivi qui eo in loco manebant.
Alibi, in oppido Iskandiriya, oppugator se inmolans mortem octo adscivit mortalibus, qui in templo schiistarum orabant.
Alii numero septem necati sunt aliis maleficis prope fines Syriorum perpetratis.
Maxima rerum perturbatio
Copiae Iraquianae et Statounitenses
conroborabant vigiliam et servabant quietutem urbis.
Interim, vice praesidentis Iraquiani, Tariq al-Hashemi, monuit rapidum recessum exercituum Statounitensium possit impellere civitatem in summam confusionem perturbationemque rerum.
Demonstravit enim copias Iraquianas nondum ad assumendum imperium esse paratas cum plena securitate civitatis.
Commentarii quos fecit al-Hashemi vulgati sunt post factum suffragium in Cammera Repraesentantium Congressus Statounitensis, praepollentibus democraticarum partium senatoribus.
Qui, in nomine populi Statotunitenses, approbata actione, mensis septembris venientis tempus (ultimum) ad recipiendas copias ex ea civitate instituerunt.
Praesidens autem Georgius W. Bush iam demonstravit se intercessione facta talia consilia esse vetiturum.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|