Annus
2 0 0 7



IRAQUIA: Dux ONU in explosione illaesus


IRAQUIA: Dux ONU in explosione illaesus


Secretarius Generalis ab ONU cum explosio facta est.

 Secundum testes, explosio facta est cadente missili cinquaginta metra prope ad munitum habendi conventus locum.

 "Confido res Iraquiae prosperiores et securiores fore", dicenti Ban Ki-Moon, strepitus explosionis intervenit. Qui strepitus diurnaristicorum machinis perceptus servatur in historiam, tremente mole in quo aderant, aedificii, parvaque portione labente tecti. Hic enim adest strepitus:

Vox quae auditur post explosionem est Almaliki, primus minister Iraquianus Nuri Al-Maliki, qui satis expertus est, ut constantem sese in mediis periculis praebeat. Nam ante hoc temporis visus est saepe coactus constare imperterritus ante cammeras televisionis inter horrisonos missilium strepitus. Is enim enim comitabatur ducem Nationum Unitarum insperato visitantem.

Etenim Ban Ki-Moon Iraquiam pervenit insperatus, nullo nuntio diurnariis praemisso, restitutionem civitatis promoturus; et, praeter colloquia cum summo magistratu Maliki habita, conventus cum individuis quoque senatus et legatis civitatis habiturus.

Haec erat prima visitatio ab ONU in Iraquiam ex anno 2005, ubi dominus Koffe Annan, praecesor Ban Ki-Moon, ad civitatem visendam adiverat. Nuntius autem explosionis in loco ubi erat Ban Ki-Moon retulit memoriam ad tempus, ubi sedes in Iraquia instituta tanto impetu temptata est, ut 22 homines perierint, mortuo etiam domino Sergio Vieira de Melo, speciali ab ONU in urbe Bagdad legato.

Paucas ante horas Ban Ki-Moon acceperat in suo officio unum ex praecipuis assesoribus clerici schiistae rebellis Moqtada Al Sadr. Nam gubernatores civitatis dicunt aperienda colloquia cum factionibus omnium Iraquianorum tumultuantibus, ne ista divisio pergat afflare civile bellum.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae