Annus
2 0 0 7



Pakistania:

Pakistania: dictator contra iudicem

Per ultimos novem dies Pakistanienses in viis maximarum urbium huius terrae - Islamabad scilicet necnon Karachi - reclamant contra dictatorium regimen ducis generalis Pervez Musharraf. Quae reclamationes maxime vehementes sunt in toto septem annorum regno generalis.

Reclamationes effectus sunt suspensionis 9 die Martis a munere, iussu Musharraf, praesidis tribunalis principalis terrae, iudicis Iftikhar Mohammad Chaudhry (cuius imaginem hic a Wikipedia praeditam videre potes). Qui iudex nepotismi accusatus est, nam filius eius curis patris munus lucrativum ceperit. Iudices Pakistanienses tamen putant id praetextum regimini tantum esse, nam regimen ipsum Chaudhry valde timet, qui iudex coruptelas inter magistratus investigare coepit, praecipue coruptelas ad privatizationem societatum industralium spectantes. Iudicibus in viis reclamantibus mox sescenti iuvenes, operarii necnon activistae factionum adversararum se adiunxerunt. In quorum turba biocolytae ictus nonnullos fecerunt, frustra tamen, nam ab uno loco eiecti alterum reclamatores petunt.

Die Veneris vespero biocolytae statione televisifica potiti sunt, quod nimis longe necnon "liberaliter" in programmate eius reclamatores monstrati essent. Pro quo facto tamen iam die Saturni regimen veniam apud cives terrae publice rogare coactus est. Reclamationes interdum manent, reclamatoribus dimissionem generalis Musharraf petentibus.

Hic tamen difficultas, nam dictatore a munere amisso Pakistania verisimiliter potiturae sunt factiones plus minusve aperte islamistis faventes - tunc fieri poterit ut quinquaginta capita nuclearia exercitus Pakistaniensis in manus incidant hominum, qui e.g. dissolutioni civitatis Israhel libenter studeant.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae