Septem horas sine pausa laborum permanet in urbe militibus plena, raro etiam pro die dominica silentio, ac tempore ipso consistere viso, ut cum pari suo Colombiano tractet res tanti momenti tantique pretii ac bellum pharmacinum quod vocant, foedusque mercatus confirmandum reique criminis laesae hunamitatis iudicandos.
Alvaro Uribe, praesidens bis electus, sese Georgio Bush gratulaturum pollicetur, qui socius sit atque amicus Civitatis adversus terrorem et pharmaca bellantis. "Habuiumus" inquit "vera foedera facta cum Civitatibus Foederatis Americanis: eis socii, Latinis Americanis fratres sumus".
Sunt autem qui considerato regimini USAno sero venisse Georgium ad Colombiam adfirment, quod res Colombianae a Congressu agitari ceptae iam non sint arbitrio praesidentis decernendae. Ceterum hac "sera" visitatione finita pergit, ad aliosque Praesidentes regionis visendos it.