Danish protests spark 100 arrests
De Hafniae tumultu
Centum homines circiter a custodibus publicis Hafniae
comprehensi sunt qui quietem nocturnam iterum perturbaverant,
postquam urbis auctoritates occupantes Domus Iuventutis (Ungdomshuset)
in insula Pontis Septemtrionalis (Nørrebro) expellere
constituerant. Aedificium illud, a iuvenibus laevae partis
fautoribus iam diu occupatum, anno bismillesimo societati cuidam
Christianae venum datum est: quae nuper iussum exactionis
obtinuit. Ideo custodes publici insulam Pontis Septemtrionalis
omnemque vicum Christianam appellatum postridie Kalendas Martias
occupaverant, ne rebelliones noctis superioris iterum fierent.
Saturni die tamen multo mane cum reclamantes autoraedas
incendere lagenasque benzino exardescentes eicere coeperunt, tum
astynomi vapores lacrimis suscitandis aptos disperserunt. Nuntius
publicorum custodum centum reclamantes in insulis Pontis
Septemtrionalis et Christiani Portus (Christianshavn)
comprehensos esse dixit, postquam Kalendis Martiis ducenti capti
erant; novos demum tumultus die Dominico exspectandos esse.
Nuntius reclamantum contentioni nullum finem impositum iri
proclamavit, dum sit Hafniae Domus Iuventutis. Captivi multis ex
Europae civitatibus necnon ex Nova Zelandia et USA oriundi esse
narrantur.
Danorum minister primarius Andreas Fogh Rasmussen rebelles
vehementer condemnavit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|