Annus
2 0 0 7



Moldovia in quinta parte Dacoromana

Moldovia in quinta parte Dacoromana

Iam quintus quisque cives Moldaviae cives Dacoromaniae simul fieri cupit - nuntiavit Bucurestae die Mercurii praesidens Dacoromanus Traian Basescu.

Ab ultimo anno, cum a parlamento Dacoromanico decretum esset civibus Moldaviae statum civis Dacoromaniae petere licere, octingenta milia illorum talem petionionem apud legatum Dacoromanicum Kisinioviae deposuerunt; qui numerus quinta pars Moldoviam inhabitantium est.

"A parlamento mox poscam, ut processus statum civis Dacoromani his hominibus assignandi celerior reddatur" - pollicitus est Basescu consanguineis in terra vicina viventibus tempore collocutionis cum diurnariis.

Officialiter lex nova dat licentiam statum civis Dacoromaniae petere omnibus, qui originem suam Dacoromanam probare possint. Tales sunt usque ad 75% cives Moldaviani, nam terra haec usque ad annexionem Sovieticam vi anno 1940 inflictam pars integra Dacoromaniae fuerat. Post independetiam ab Unione Sovietico anno 1991 adeptam, per nonnullos annos legati parlamenti Moldavianorum disputabant de possibili readunatione Dacoromana, plus tamen suffragiorum pro independente Moldavia tandem data sunt. Mox partes prorussicae imperium terrae potitae sunt (quarta pars civium Moldaviae hodiernae Russi sunt).

Anno 2003 regimen communisticum Moldaviae - pauperrimae terrae Europaeae - inopinater decrevit se velle Unionem Europaeam intrare, quam ob rem in discrimine abhinc manet cum suo pristino protectore Moscovia. Numerus statum civis Dacoromaniae cupientium crescit praecipue a temporis momento, cum haec terra membrum Unionis Europaeae facta est, id est a primo diei Ianuarii huius anni.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae