Iranian clashes '
De Kurdorum rebellium coërcitione
Milites Persici "Custodes commutationis" appellati (quorum
nonnullos birotulas automatarias ducentes in imagine aspicis)
septemdecim rebelles in Irania septemtrionali apud fines Turcarum
interfecerunt: hoc nuntiaverunt acta diurna Persica IRNA; cum
tamen unum ex helicopteris quo milites utebantur procella furente
decidisset, dux quidam obiit. Paulo ante rebelles Kurdi cum
militibus dimicaverant. Dux supremus custodum commutationis Yayha
Rahim nationes occidentales et regimen Israël accusat, quod
alibi victi in regionibus finibus proximis tumultus suscitare
conentur.
In provinciis Iranicis tamen a gentibus haud Persicis
inhabitatis incolae de coërcitione et contemptu regiminis iam
diu queruntur, ergo defectiones crebriores factae sunt: anno MMV
in Kurdistania, anno nuper praeterito in Azerorum provincia,
medio mense Februario in Sunnitarum oppido Zahedan, ubi tredecim
commutationis custodes pyrobolo dirupto interierunt. Neque
libertas cunctis civibus Iranicis appropinquari videtur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|